Opinio Excelsae Regnicolaris-Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1827. exmissae circa objecta Rei Literariae. / Posonii / in Typis S. L. Weber / 1830

Sectio 2

23 Cousulemta ad haec esi Tabula sub \ro II. adiacens, statuiuque activum ot passi Mim tundi studiorum Imngaiico-cioatici c.vlnbeus. Postquam in praeviis ea quae in thesi constituenda, prout et media quibus haec in effectum deducenda videbantur, examen subiissent, transire jam nunc oportunum erat, ad practicain horum in ipsa coordinatione Scholarum varii generis adplicationcm. Ateue luV quidem ea luerat adoptata norma, quae constructionem aedis ab imo incipiat, scnsini­­que in altius eductam, tandem apice coronet. Tractat igitur Sectio II. De Scholis Vernaculis. Caput 1. De •Studiis Scholarum vernacularum generatim. §. 21. In Studiis vernacularum Scholarum adornandis non imbecilli­tas modo aetalis tenerioris, sed illtid insuper in considerationem venire debet, quonam usque sese extendant eorum ingenia, quorum administrationi Ludi hi concreduntur; cumque permagna sit in Regno Nationum varietas, cuique earum quantum quidem fieri poterit providendum erit de propriis iisque rite compara­tis Scholis vernaculis, [inque ipsa Magistrorum praeparatione ratio singularum habenda, ut scilicet in Ludis primariis formentur Praeceptores Scholis his tam multiplicibus regendis idonei, educaudaeque Juventuti cum utilitate deinceps praeficiendi. §. 22. Publicae praeterea Patriae rationes postulant, ut generalia edu­cationis principia ad dissidentes etiam Religionum asseclas pertineant, qui cum multis in locis permixte degant, fieri necesse est, ut vel separatas vel commu­nes Scholas habeant, in qujbus ut tuto ac sine offendiculo possint versari: a} Libri usibus vernacularum Scholarum destinati ita erunt comparati ut iis unus quisque libere ac promiscue uti sine omni scrupulo possit, cui de­­mumcunque Religioni sit addictus. bj Catechismus Juventuti cujus vis Religionis proprius, separato libello comprehendatur. c) Curiones Locorum, quibus cura Doctrinae Christianae Juventuti ca­tholicae explananda incumbit, eandem non in Templo solum, sed in Schola etiam semel quot hebdomadis, aut in majore Scholarum frequentia, etiam saepius ex­plicabunt. Ubi autem communis fuerit Religionum differentium constituta Pa­laestra, Catechismus post communium Praelectionum horas, Catholicis a Paro* eho, caeteris a proprio Sacrorum administro, sejunctis in locis explanabitun fi * /

Next

/
Thumbnails
Contents