Opinio Excelsae Regnicolaris-Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1827. exmissae circa objecta Rei Literariae. / Posonii / in Typis S. L. Weber / 1830
Sectio 1
1 11 Progreditur subsequus §-phus ad modum administrandi tam summas pecuniarias, quam Bona immobilia, ex quibus simul sumtis fundus Universitatis conflatus est. Verum siquidem bis omnibus provisione Articuli tje Principiis puncto 10-mo inserta sufficienter prospiceret, boc loco vix aliquid constituendum sed J-phus simpliciter exmittendiis est. Caput II. De illorum c/ui Universitatem administrant Stipendiis. Duorum Militarium Professorum et Metallurgiáé Institutoris mentionem hic injiciendam non esse partim praecedentia evincunt, partim subsequa comprobabunt. Irnmo conveniens erit Praesidcm quoque Universitatis et ejus Vicarium silentio praeterire, prolit J-phum hunc ita construere : §. I. Annuae fundi Universitatis impensae satis elucent, ex illis studiorum adminiculis, quae hactenus percensita, et partim ad [statum deducta, partim in posterum comparanda sunt. At longae altius assurgunt Stipendia, iptae quotannis aut jam dependuntur, aut e praesente studiorum Systemate persolventur. > §. ő. Si Professori cuivis novitio integrum quo Collegae veterani fruuntur Stipendium illico, sine ulla deinceps augmenti spe adtribuatur, gravissimum illud, longaque annorum serie testatum emergit detrimentum; quod plerique paulo post ulteriori destituti incitamento elanguescant, idque solum caveant, ne propter summam negligentiam exautorentur, illimo illos ipsos in quibus conatum animadvertunt peculiarem, non raro debortentur, ne scilicet horum diligentia, suam in docendo socordiam reprehendere v ideatur. §. (». Illud praeterea fuit hactenus animadversum, Professores Theo» Jogiae ac Philosophiae animis haud parum concidisse, quod viderent longe sibi tenuiora quam Juristis et Medicis constituta fuisse stipendia, et haec ipsa annis hisce postremis, statui eorundem, non Cathedris aut meritis fuisse admensa. §. 7. Denique Professoribus quibusdam senioribus pro Collegarum numero certa etiam erant addicta Stipendiorum argumenta, quae ab instituto primaevo sic sensim degenerarunt, ut neque meritorum renumerationes, neque industriae incitamenta' vocari deinceps potuerint, cum abusu jam inveterato annis tantum officii, sedulo an languide gesti nihil intererat, adsignaifenUur, fieret que non raro, ut merita unius prorsus singularia, senio alterius ignavi, cedere cogerentur. Cum proposita subsequis tribus §£-phis gradatio, v x si non pares iis quae praecedenter expositae sunt post se traheret sequelas, aliud malo remedium, Industriaeque incitamentum altissime visum est. Vfoc autem in eo consistit, ut cuivis apud Universitatem Professori rujuscunquc demum conditionis et ordinis, seu saecularis seu ecclesiastici vel V