Opinio Excelsae Regnicolaris-Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1827. exmissae circa objecta Rei Literariae. / Posonii / in Typis S. L. Weber / 1830

Sectio 1

Iá religiosi. illico tribuatur stipendium statui conveniens, accessio vero Stipendii, non illi qui annos dumtaxat officii numerat, et hac aetatis praerogativa caetcros antecellit sed ei qui spectato quod gerit munere maxime meruisse videbitur, proponatur conferenda. Quae cum ad scopum egregie faciant, in Aicem citatorum §§-phorum ex nova ratione educationis huc transferuntur in hunc modum: §. 8. Experientia multorum annorum svadét, ut alia distribuendi mitten alis ratio ineatur, et facto novitios inter atque veteranos Professores discrimine, certa annorum stipendiorumque gradatio praescribatur quidem, ita tamen, ne per Italic omne intercidat industriae incitamentum. Proinde 110- >itio quidem cuitis apud Universitatem Professori, ciijuscunque demum con­ditionis et ordinis, seu saecularis seu ecclesiastici, site religiosi fuerit, illi­­co tribuatur Stipendium statui conveniens 5 at Jus antiquitatis cui accessio Sti­pendii est adnexa, non illi qui annos duntaxat officii numerat, et hac aetatis praerogativa caeteros antecedit; sed ei, qui spectato quod gerit munere maxima meruisse videbitur, ex aequo, nulla aliorum injuria conferatur. Argumenta vero meritorum erunt: singularis in habendis lectionibus adeuratio, praeclarae discipulorum progressiones, Exemplum vitae, Praesidis testimonium, Com­mentationes eruditae, vox denique de sedulitate doctrinaque publica, cui ipsa quoque pro re nata auditorum frequentia, pondus haud parvum addet. ■— Lex ista si religiose et absque omni aetatis personarumque favore obser­vata luerit, et stimuli aderunt quibus unus quisque ad officium naviter obeun­dum incitetur, et Justitiae suum cuique adtribuenti rite litabitur. §. Í). Stipendia tamen haec ordinaria non ita restringentur, ut nullo in casu possint evehi. Si quando enim \ ir fama editisque in lucem operibus in Republica literaria illustris, aliunde foret accersendus, specialim cum eodem de Stipendio erit ineunda stipulatio. — Sed et domesticis peculiariter sese discernentibus, augmenta meritis convenientia, ultra constitutos limites super­addentur, neque stipendiis limes ejusmodi ponitur, ultra quos peculiaria Pro­fessorum merita, eluctari non possint. §. 10. Et haec quidem ad Professores adtinent, quibus deputata mer­ces nemini profecto ridebitur esse nimium exaggerata, qui perpenderit ma­gnum eorundem humeris onus incumbere., taediique et satietatis plenissimum iis imperari laborem, cum Pubes omnis, hoc est spes totius Reipublicae, ac depositum pretiosissimum, eorum fidei concredatur instituenda atque excolenda iis artibus, a quibus omnis Regnorum salus dependet. Et haec quidem circa fundum Universitatis Operatum anni 1791. constituit. Aerum cum Universitate ab anno 1775. usque praesens tempus viginti Cathedris aucta, scripto­rii mque numero in eadem multiplicato, ac horum omnium salariis elevatis, accrescentibus porro erogationi luiic currente Scnioratus et Pro-Scnioratus beneficio, personalibus item adjutis tam quatuor facultatum, quam et Archi- Gymnasii Budensis, denique salariis Di­rectorum Facultatis Juridicae et Philosophicae , Fundo illius onus annuum comparate ad 4*

Next

/
Thumbnails
Contents