Opinio Excelsae Regnicolaris-Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1825/7 exmissae circa objecta ad Deputationem Publico-Politicam relata. / Posonii / in Typis S. L. Weber / 1830
I. Coordinatio Comitiorum, cum Projectis 11. Articulorum
mittendi usu clarissime indicari; cumque Civitates membra Regni sint, in quae ex firmitate avitae Constitutionis non minus redundat emolumentum, easdem aequali jure suo nullo sub obtentu frustrari posse; posteaquam tamen ex Actis Comitiorum certum esset, Ablegatos Comitatuum in defendendis Civitatum Juribus se per Nuncios earum baud unquam superari passos fuisse; cavendum vero esset, ne si Civitatibus, quae obstante etiam §-pho 11. Articuli i: 1608. p. c. ad praetensam Voti cum Comitatibus aequalitatem frustra provocant, plura addicta suffragia fuerint, sapienlissimum elementorum Tabulae hujus temperamentum subvertatur, potissima Pars Excelsae Deputationis Regnicolaris, Propositioni Anno 1^91. depromptae, hac etiam in parte inhaeret. Facultate Votum separatum exhibendi Nunciis Civitatensibus salva. Quantum ad Loca deinceps in numerum Liberarum, et Regiarum Civitatum adoptanda attinet: de modo, quo haec ad participationem Juris Comitiorum admittantur, tutissime occasione inarticulationis providebitur. Conducet vero ad scopum hunc, quantum quidem id ratio adjunctorum svaserit, Loci ejusmodi decernenda alicui ex vicinis Civitatibus affiliatio; quae cum Civitatibus etiam hucusque'inarticulatis, si eae propterea, quod minores sint, mittere proinde Nuncium, et eum per totum tempus durationis Comitiorum sumptibus providere grave iis accidat, semet cum una, aut pluribus Civitatibus consociare velint, admittenda, casuque in hoc affiliatis Civitatibus unius solum Voti, et Sessionis jus tribuendum videatur, a providentia Legislativae Potestatis dependebit inarticulandis Civitatibus simili associatione, vel attribuendo secus Voto prospicere. §. 10. Articulo 29: 179O. Districtibus Jazygum, et Cumanorum, ac sex Oppidorum Hajdonicalium admissum est, ut binos ad Diaetam Nuncios Districtus Jazygum, et Cumanorum , binos Oppida Hajdonicalia ablegare possint, Votum, Sessionemque habituros," nunc autem Districtui Oppidorum Scepusiensium unius Nuncii ablegatio pari ratione admittitur ; quorum intuitu ad antevertendam, quae inter eos, ac Civitates antiquius Voti "jus habentes emergere possent, collisionum ansam, haec quoque Excelsa Deputatio consultissimum existimat: ut in ea parte, ubi Clerus est, post hunc, et Comitem Campi Turopolya, Nobiles ejates porro quoque repraesentaturum, Nuncium item Universitatis Scientiarum, praedicti Districtuum, Jazygalium quippe et Cumanicalium, dein Hajdonicalium, tandem Scepusiensium, post hos autem Urbis, Portusque Fluminensis Nuncius, sedem capiant. Nunciis absentium, uti ex praemissis suapte sequitur, locum deinceps in Comitiis neutiquam habituris. Ceterum Vota separata unum quidem per Excellentissimum Dominum Baronem Jgnatium Eötvös Pincernarum Regalium Magistrum, et qui parem cum eo sensum fqvebant, relate ad Articuli hujus §§-phos 1, 6 et 8. sub aliud per Dominum Thomam Ragályi quoad nonulla hujus Articuli Puncta, sub ,ff.; aliud denique in nexu §-phi 9. per Dominos Civitatenses Nuncios sub .fff. exhibita, inferius subnectuntur. Atque praemissorum in sequelam proponitur. Articulus 11. Provisio y.irticuli 1: l608. p. c. et Articuli 10: 1687. cie iis, qui Locum, et J^otiun in Comitiis habent s amplius declaratur. Status, et Ordines Regni ad Comitia convocati, atque in hac Congregatione sua, juxta Praefationes Sigismundi Decreto Vl-to et Constitutionibus Anni