Opinio Excelsae Regnicolaris-Deputationis motivis suffulta, pro pertractandis in consequentiam Articuli 67: 1790/1 elaboratis Systematicis Operatis Articulo 8. 1825/7 exmissae circa objecta ad Deputationem Publico-Politicam relata. / Posonii / in Typis S. L. Weber / 1830
I. Coordinatio Comitiorum, cum Projectis 11. Articulorum
12 1474* contentas, totum Corpus ejusdem Regni cum plena facultate absentium Repraesentantes, cohaerenter ad dispositionem Articuli: 1 : 1608. p. c. et Arti, culi 10: 1687. porro quoque in distinctis Coetibus, separadsque Conclavibus considebunt, atque in Conventu quidem Dominorum Praelatorum, et Raronum, sub Praesidio Domini Regni Palatini, co vero impedito Comitis Judicis Curiae Regiae, aut denique Tavernicorum Regalium Magistri celebrando, Locum, et Votura habebunt: §. 1. Archi, et Episcopi Latini, et Graeci Ritus Catholici, qui suas in ambitu Regni, et Partium adnexarum Dioeceses ex collatione Regia tenent, non item illi, qui Titulum tantum Episcopatus in Provinciis olim ad Regnum Hungáriáé possessis, et Sacram Regni Coronam respicientibus gerunt. Porro §. 2. Ordinis Renedictinorum de Sacro Monte Pannoniae Archi-Abbas, et ex Regnis Dalmatiae, Croatiae, Slavoniae Praepositus Zagrabiensis, Praepositi denique, et Abbates Conventuales, jura possessionalia penes continuam in R.egno residendam tenentes. §. 3. Barones Regni, qui sua serie in Articulo 10: 1687. et 6. 1765. recensentur. Item §. k. Supremi Comites in sensu Articuli 1. 1608. p. c. et 10: 1687. atque hos inter juxta aetatem installationis Gubernator Littoralis Ilungarici ex Articulo 4: 1807. §. 5. Juxta Articulum 10: 17Q2. Metropolita, et Episcopi Graeci Ritus non unitorum. §. 6. Magnates demum Regalibus Literis ad Comitia Anni 1827. evocati, 50. sessionum integrarum', aut his aequiparabile possessorium habentes , et per medium adminus annum in Regno morantes, aut eorum, qui intermedio tempore decederent, filii natu majores perfectae aetatis, et pari possessorio Testimonialibus concernentium Comitatuum legitimando gaudentes; aut denique ii, quibus, numero praeattactorum Magnatum per linealem aliquorum in sexu masculino defectum, ad 120. primogenitos reducto, in casu emergentis ulterioris defectus, ad integre servandum numerum hunc, Regia Majestas Jus hoc, salvo semper Ludoviei I. Decreti Articulo 11. Partis I-mae Tituli 2. §-pho 1. et Titulo Q. clementer