Opinio Excelsae Regnicolaris Deputationis per Artic.[ulum] 8-vum 1827. ordinatae, super objectis Ecclesiasticis et Fundationalibus. / Posonii / in Typhographia Ludovici Landerer de Füskút / 1830

.»2 que sibi relatione, rem pro justo, ct ncquo decisuram. In postremis Regni Comitiis, Postula­tum hoc inter caetera Postulata, ct Gravamina, signanter Actorum Comitialium 1827. pagina 1048. sub Nro S. partim cum petitione Conventus Cisterciensium S. Gothardi, a Jurisdictione Abbatiae de S. Cruce in Austria, et Abbatiae Telkertsis , a Praelato Bcnedictinorum Vienncn. sium Scottensi separandorum, demisse propositum, in benigna vero Resolutione Regia ddo <28. Maji 182", pagina 1452. inter ea relatum fuit, intuitu quorum Sua Majestas Sacratissima penes concernentia Dicasteria, et Jurisdictiones necessaria se disposituram, et subin cuncta superaturam, ac subseque futuris Regni Comitiis altissimas decisiones notas reddituram clemen­ter pollicita fuit. Ab hac itaque altissima decisione praestolandum judicat haec Deputatio, eo adnotato: quod Ahbatia Szalavár Gottviczcnsi, oneroso titulo obnoxia esse videatur; quod item Abbatia Szalaváriensis de praesenti proprio in Hungária stabiliter residente Abbate Con. ventualibusque Presbyteris, pure Hungaris, qui et Parochias, ct Locum credibilem admini­strant , provisa sit. 3- /o Postulatum de Custodiatu veter e Albensi, ab Episcopo Goriczensi avellendo, et beste merito Patriae filio conferendo, in praedicto Anni iT9f operato, puncto 37. ad De­putationen Ecclesiasticam relegatum. Episcopo Goriczensi, ultimo Custodiatus Albensis possessore, dudum c vivis sub­lato, sua Majestas Sacratissima bona Custodiatus hujus Ordini Scholarum Piarum, de edu­catione juventutis Patriae, et re litteraria praeclare merito, in sublevamen tenuis ejusdem subsistentiae clementer conferre dignata est: sicque Statuum, et Ordinum Regni hac in parte desiderio plene satisfactum esse, perspectum tenet haec Deputatio Regnicolaris. 4- to Postulatum, út ad Ordines possessionatos soli Hungari, praeferenter Nobiles re­cipiantur , ejusdem operati Gravaminum de Anno 1797 puncto 50. ad Deputationen Eccle­siasticam relegatum. > Opinione Deputations hujus Cravamcn eatenus poni poterat, dum Praemonstra­­tenses, et Cistereienses exteris Abbatibus, et Praepositis subjecti erant, de praesenti ubi pro­prios habent Praepositos, et Abbates Hungaros, non alii, quam Hungari, ct si Nobiles, ex vera vocatione Institutum amplecti cupiant, et requisitas qualitates possideant, promtissi­­me recipiuntur; ut adeo Gravamen suapte cessasse existimetur. ő-to Postulatum, ut Religiosi Ordines. in numero Novitiorum tton restringantu/, atque ad Professionem, sicut antea, absoluto Novitiatu , admittantur, memorati in Grava­minibus operati puncto 5t. ad Deputationen Ecelesiasticam relegatum. rostulato huic occasionem dedit Regulatio Religiosorum Ordinum, per Augustun Josephum II. facta, vi cujus numero individuorum, pro quovis haud sublato Monasterio defixo liberum non fuit Novitios pro arbitrio suscipere, aut tales absoluto Novitiatu ad Rcligiosan Professionem admittere. -r- Postquam autem Sua Majestas Sacratissima non tantum benigni ul.it, ut Religiosi Ordinis individuorum suorum numerum adaugere, adeoque arbitrati Noiitios suscipere possint; verum etiam, recedendo a normatíva dispositione Augustai nae Maiiae Ihcresiae, vi cujus Professionem Religiosam ante completum 24-um aetatii num excipeic, sub invaliditnte actus, et sanctione poenali interdictum fuerat, vi Resolutio j *!^° 25 ae ^uni' 1802. Nro. 6005. Locumtenentiali 18,253. editae, ct intimatae, clementei ttere dignata fuit, ut ad obtinendam ociorem succrescentiam, Novitii, in religiosis viro unitatibus, Anno aetatis 21-mo completo ad Professionem admitti queant: Postu ‘ato huic jam abunde satisfactum esse existimat Deputatio.

Next

/
Thumbnails
Contents