Opinio Excelsae Regnicolaris Deputationis per Artic.[ulum] 8-vum 1827. ordinatae, super objectis Ecclesiasticis et Fundationalibus. / Posonii / in Typhographia Ludovici Landerer de Füskút / 1830

2 De caeterorum abolitorum Ordinum Religiosorum, aut Conventuum restitutione a{TCrc, prorsus supervacaneum existimat haec Deputatio Regnicolaris; postquam Conventus et Monasteria in alios usus conversa, bona vero, et fundationes illorum in salutarem, uti­­lissimumquc scopum dotandarum Parochiarum, et Curatorum animarum adplicita sunt, sed et individua abolitorum istorum Ordinum vix amplius aliqua in vivis supersunt. Ouacstio solum hic adhuc oriri potest circa sufferendam Abbatiae Szalavár a Gotvi* czcnsi dependentiam; quod quidem meritum in forma Postulati diaetalitcr ad operatum in Ecclesiasticis est relegatum. Ast id inferius in Postulatorum, et Gravaminum serie, junctim cum petitione Conventus Cisterciensium S. Gotthardi a Jurisdictione Abbatiae de S. Cruce in Austria , et Abbatiae Telkensis a Praelato Bejiedictinorum Viennensium Scottensi, sepa, randorum, pertractatur. Ouoad autem quaestionem de mendicatione Religiosorum Ordinum per Deputationem Ecclesiasticam Anni 1791» aeque pertractatam, censet haec praesens Deputatio Regnicolaris: bonificationem sublatae mendicationis iis e Fundo Religionis cum 69397, florenis dari solitam» non obstante concessione circa collectionem frugum, et vini, eis benigne per Suam Maje­statem Sacratissimam facta, porro praestandam esse; siquidem et penes hanc provisionem mendicantes, qui adhuc supersunt Ordines, pro Subsidio praesertim curae animarum paene necessarii; admodum aegre subsistant, nec secus ea, quae ad vitam sustentandam, suique conservationem necessaria sunt, nancisci possint. Ne tamen haec eleemosynae collectio, quae vi benigni Decreti Aulici ddo 30-ae Augusti 1805. N. 8746. ea ratione concessa est, ut ne seu in importunam petitionem, seu plane in illicitam extorsionem degeneret, per concurrentiani plurium Collectorum ad eundum locum populo gravis evadat: judicio hujus Deputationis Regnicolaris Dioecesanis Episcopis deferendum foret, ut hi in ambitu suae Dioecesis loca specifice designent, ct distribuant, in quibus huic vel illi Claustro, et non aliis, per suos Collectores eleemosynam corrogare integrum sit. Caeterum, cum superius memorati tres Religiosi Ordines jam olim legaliter in Re­gno recepti, sed et Abbates eorum, et praepositi recenlissimis quoque temporibus per Regales ad Comitia evocati fuerint, circa hanc eorum restitutionem nova legalis provisio judicio Deputationis hujus Regnicolaris non videbatur esse necessaria, prouti nec caetera hoc titulo comprehensa provisione idgenus opus habere existimavit. II De aliarum piarum Fundationum restitutione. Ex ipsi9 Art: 67. 1791. verbis apparet Deputationi in Ecclesiasticis, etFundationalibus ejus temporis, non aliud, hac in re, commissum fuisse, quam ut circa restitutionem tracta­ret piarum illarum fundationum, quae prioribus temporibus varias mutationes passae sunt, Eadem tamen Deputatio Ecclesiastica, facta fundationum harum in diversas Cathegorias distri­butione, non modo dc earum, quae antehac praesto erant, restitutione, sed et de quafiter instituenda pauperum, infirmorum, orphanorum, expositorum, et spuriorum infantum, par­turientium item c vetito concubitu, delirorum, ac monstrosorum provisione sibi tractandum existimavit, variaque catenus Articulorum projecta elaboravit.

Next

/
Thumbnails
Contents