Opinio Excelsae Regnicolaris Deputationis per Artic.[ulum] 8-vum 1827. ordinatae, super objectis Ecclesiasticis et Fundationalibus. / Posonii / in Typhographia Ludovici Landerer de Füskút / 1830
3 , Praesens Deputatio Rcgnicotaris opinionem Silam ad ea solum restringenda judicavit, quae sub ictum praeviae legalis dispositionis recidunt. Fundationes videlicet piae, usu dicasteriali, in duas classes dispescuntur, ecclesiasticas , et saeculares. De Ecclesiasticis, quarum complexum de praesenti paene Fundus Religionis, et Cassa sic dicta Parochorum constituit, junctim cum merito regulationis Parochiarum, quocum intimiorem nexum fovent, infra tractabitur. Ex Saecularibus autem tres nonnisi sunt, quae hic peculiarem subeunt considerationem: Fundatio quippe Szécsenyiano - Kollonit siana, Cassa redemptionis Christianorum e jugo Barbarorum, et fundus abolitarum Confraternitatum Civilium, de caeteris enim postcaquam per Deputationen! Ecclesiasticam Anni 179t. ostensum est, legata, et fundationes in specifico pro certa pauperum classe factas, post tempora Divi Joscphi II, priori administration! restitutas fuisse, atque ad mentem Fundatorum tractari; illas vero, quae in genere pro pauperibus factae sunt, cum Instituto pauperum systeiriatico conjunctas esse, ct aeque in provisionem pauperum adeoque menti Fundatorum conformiter converti: Deputatio haec Re* gnicolaris eo minus quidquam ulterius sibi agendum arbitrabatur, quod censeat modum, et ordinem determinandi, qualiter Fundationes idgenus ad mentem Fundatorum dispensandae sint? ad potestatem exeeutivam pertinere. Fundationis Szécsenyiano- Kollonitsianae praesens Status ex informatione Exactoratus R. Locumtenentialis ea de re praestita dignoscitur Videlicet a) Capitalium elocatorum Summa constituit . . . 269,788 fl 4$ xr: Cui si adjiciantur anticipationes fundo Studiorum factae cum . . 68 25 ■— — prodit Summa totalis * , 276,613 fl xr. b) Annua c Censibus perceptio facit < * 6749 ^ 21 xr. c) Ex Censu domus militari Statui cessae* ct ex Arenda fundi Allodialis proveniunt annue . ... . * . . 1156 fl 16 xr. in Summa 7905 fl 37 xr. d) Erogationes in Stipendiatos Nro. H5. qui Numerus Anno 1817. stabilitus est, Stipendium unius a 60 florenis computando, universim facit Ö900 fl •— xre) Erogationes aliae ,...•••• 9^7 fl 19 insimul 7867 A. 19 xr-Proinde annue remanent 38 fl. i8 xr. Ouia vero ad reparationes aedificiorum de praesenti requirerentur 7,022 fl. 27^ xr. hae autem reparationes e remanentia pracsuscipi non possent, altiori loco dispositum fuit, cousque donec sumptus in praevium finem conflati fuerint, a suppletione vacantiarum in Stipendiis supersedendum esse. 1 *