Opinio Excelsae Regnicolaris Deputationis per Artic.[ulum] 8-vum 1827. ordinatae, super objectis Ecclesiasticis et Fundationalibus. / Posonii / in Typhographia Ludovici Landerer de Füskút / 1830

N Opinio Deputationis Regnicolaris per Art. 8-um 1827. ordinatae, super objectis Ecclesiasticis, et Fundationalibus. iVrticulus 67-us Anni 1791. Deputationi Ecclesiasticae ejus temporis tractandum injunxit: i vio Circa petitam Ordinum religiosorum restitutionem; 3 i-do Ita etiam aliarum piarum Fundationum. 3-tio Circa praeferentem regulationem, et dotationem Parochiarum utriusque ri­tus Catholici, citra novum aggravium Aerarii, Dominiis terrestralibus et contribuenti­­bus invitis imponendum. Itaque Deputatio Ecclesiastica Anni 1791. haec objecta secundum omnes suas par* tes, atque ea etiam, quae cum illis intimiorem nexum fovere adverterat, pertractavit-Praesens Deputatio Regnicolaris singula haec denuo secundum praescriptum Art. 8-vum 1R27. ac insuper ea etiam Postulata, et Gravamina, quae inde ab Anno 1790. in Co­mitialibus Actis, ad operatum Deputationale in Ecclesiasticis et Fundationalibus relegata sunt, jn pertractationem sumpsit: habito imprimis respectu mutationum, quae seu obtutu benignae Resolutionis Regiae, erga operatum Deputationis Ecclesiasticae Anni 1791* ad Exc. Consi­lium R. L. H. die 15-ta Januarii i802- editae, seu ex aliis causis, ab eo inde tempore in­tervenerunt. Et quidem I. De petita Religiosorum Ordinum restitutione. Cum per benignum Rescriptum Regium ddo 12-ae Martii 1802, N. 2272. Ordines Bfenedictinorum, Praemonstratensium, ct Cisterciensium in integrum suis cum Fundationibus, et juribus possessionariis, restituti sint, injuncta illis obligatione in Gymnasiis, aliisque pu­blicis Scholis, cuilibet Ordini assignatis, Professores, de suo Ordine intertenendi, cumque porro tum Praemonstratenses, tum Cistercienses a dependentia, quam ab exteris Abbatiis habebant, immunes jam effecti sint, judicio Deputationis hujus Regnicolaris sua Majestas Sacratissima primaevae illius Deputationis Ecclesiasticae hoc in merito manifestato desiderio deferendo legalia Regnicolarum hac in parte desideria explevit. t

Next

/
Thumbnails
Contents