Opinio Excelsae Regnicolaris Deputationis per Artic.[ulum] 8-vum 1827. ordinatae, super objectis Ecclesiasticis et Fundationalibus. / Posonii / in Typhographia Ludovici Landerer de Füskút / 1830

premo«, nc universales Ecclesiarum Patronos specialibus etiam Diplomatibus, Privilegii in­star conferebatur, confirmabaturque; penes plcrasque tamen Ecclesias, usu cluntaxat, ac praescriptione, c mutua offerentis, et acceptantis declaratione originem trahente, roboratus invaluit. His Ecclesia certos honores, quippe proedrine thuris etc. praerogativas item, ve­­luti jus praestandi Reneficiatum, revisioni Rationum, do peculio Ecclesiae, Patronatui suo subjectae, interveniendi etc. imo et emolumentum in casu egestatis alimenta, ex Ecclesiae re­ditibus participandi addixerat, quae jura partim honorifica, partim utilia nominabantur. Cum itaque Patronatus ex ipsa sua origine, et indole, usuque constanto et universali speciem Con­tractus bilateralis redoleat; suapte consequitur, quod in regula Patronatus nec promissa, nec collate Ecclesiae beneficia, si haec per Dioecesanum acceptata fuisse documentis, vel usu vi­gente comprobetur, revocare, obligationibusque taliter contractis semet abdicare possit. His patriae nostrae leges plane consentiunt: Imprimis ad rem facit Art. 59. 1536. in genere de quibusvis sponsionibus, promissionibus, et obligationibus etc. item S. Ladislai De>cr. L. I C. 5. 23. in specie de dote Ecclesiae addicta. Ouorum Articulorum primus, etsi de spon­sionibus, promissionibus, obligationibusque duntaxat coactis agat, dum tamen has pro irritis declarat, eas, quae sponte, libereque assumptae, ac factae sunt, revocari, abdicarique non posse, intellecto suo involvit. Non exiguum praemissis robur addunt, Art. 66: 1498. Art. 26: i5o4- 100: 1647. quorum dictamine Episcopi invitis Patronis, utpote quibus leges Ecclesiasti­cae religiosos inter honores, praerogativas, et emolumenta, jus Praesentae concesserunt, quem­piam Clerioun ad Beneficia eorum Patronatui subjecta, ad nutum instituere prohibentur. De­nique Art. 4t : 1681. ubi Liberae Regiae, ac Montanae Civitates, relate ad Jus Patronatus, per ipsasmet reclamatum, in integrum restituantur. — Namque si Patronis jura honorifica, lege ecclesiastica pro praestitis, praestandisque Beneficiis constituta, negari nequeunt, illud quoque e converso justitiae ratio postulat: a) Ne Patroni, addictis per se, vel per antenatos, aut in possessione bonorum prae­decessores suos, Ecclesiae beneficiis et obligationibus, quae juribus praeviis ab Ecclesia aquisi­­tis cohaerent, semet abdicare irrcstricte admittantur; sed onus harum explendarum, vel hae­­reditate acceptum, vel ex bonorum reditibus supportatum, cum horum possessione et ipsi ferre, et in haeredes, suceessoresque etiam suos derivare obstringantur. Postulat item eadem jústitiae ratio b ) Ut Patronus in casum, si obligationi suae satisfacere recusaret, ad eas explendas, in conformitate Art. 11. 1507- via Juris conveniri possit, convictusque expensas quoque pro­­cessuales ferre teneatur. Ouo in Processu c) Etsi probare nequiret ferendorum Patronatus onerum obligationem conditionis instar Collationi Regiae alligatam esse, producta tamen super eo authentica documenta, sive testimonia, quod cum bonis, in ea denominatis jura Patronatus' onerosa conjuncta fuerint, \cl quod eorum proprietarius illa assumpserit, vel quod juribus honorificis, signanter jure praesentandi usus sit, in ordine ad probandas obligationes Patroni sufficiens censeatur prae­bere argumentum. Ex his rationum momentis, adeo certo convincitur praesens Deputatio, abdicatio, nem Juris Patronatus, irrcstricte omnino admitti non posse, ut nec opus esse existimet, Praesidium quaerere in Articulo 55. 1723. de cujus quidem spiritu, isthic adductis prorsus consono nullum Deputation! dubium potest subversari.

Next

/
Thumbnails
Contents