Opinio Excelsae Regnicolaris Deputationis per Artic.[ulum] 8-vum 1827. ordinatae, super objectis Ecclesiasticis et Fundationalibus. / Posonii / in Typhographia Ludovici Landerer de Füskút / 1830

Ombus sic stabilitis, jam nec secundae quaestioni, solutio magnam parit difficult«­­tem. Esto videlicet, ut praemissum est, Jurium Patronatus honorificorum acceptatio, perfectam post se trahat onerum per Patronum ferendorum obligationem: haec tamen haud ejus est in­­' dolis, ut nulla ratione solvi queat, et desinere. Oulppe sicut quivis alii Contractus iisdem, quibus coaluerunt modis, exstinguuntur: ita et Patronatum certis in casibus exspirare posse nullum est dubium; signanter vero: a) Patronus assignata, pro conservatione Ecclesiae, aediumque Parochalium, et in­­tertentione Ministrorum , in quantum a Patronatu Subsistentiam suam participant sufficiente dote, accedente etiam Dioecesani, et pro rc nata supremi Ecclesiarum Patroni consensu, one­roso, quod sibi incumbit Patronatus jure potest sese abdicare. b) Patronus, authentice probato eo : quod ad paupertatem redactus sit, obtento hoc etiam in casu supramemoratorum annutu, ab obligatione cum Patronatu conjuncta, usque dum facultates ejus restauratae fuerint, immunis declaratur. Denique c) Immunis pariter censetur, si via juris Actor ad evincendas incumbentes Patro­natus obligationes in probis defecerit. Ad 14. De Collateralibus Ecclesiis. Deputatio Ecclesiastica Anni 1791. hoc nomine illas Ecclesias, et Capellas compellavit, quae post consumatam Parochiarum regulationem, nec pro Parochialibus Ecclesiis destinationem sortitae fuerunt, nec ad Claustrum aliquod pertinu­erunt. Erga propositionem ejusdem pagina Protocolli 36. ei 37. comprehensam, ea in generali toties memorata benigna Resolutione de Anno 1802. emanavit, altissima dispositio, ut hujus­modi Ecclesiae, et Capellae, praevia cum ^concernente saeculari Jurisdictione, concertatione, annutu Episcopi Dioecesani, quem tamen, ubi sufficientia motiva adfuerint facilem esse oportebit, sufferantur; imposterum vero idgenus Ecclesiae, et Capellae in locis praesertim desertis, nonnisi gravissimis de causis, et cum assignatione competentis dotis, cumque prae­vio Episcopi Dioecesani scitu, et annutu erigantur, Capitalia vero et supellex sacra, ac ma­terialia sublatarum harum Ecclesiarum, vel matricibus Ecclesiis, si pauperes sint (praevio tamen cum annutu Dicastcrii politici) pro dote addicantur, vel ad optimos et menti funda­torum proximos, Sacrae Reipublicae fines convertantur; eo tamen quoad memoratas hoc loco Ecclesias per expressum observato, ne ulla talis earundem claudatur, aut cassetur, m qua pro Parochiaca Communitate, in cujus gremio praeexistit, ad casum, si mater Ecclesia, per quodcunque infortunium, inutilis evaderet, divina absolvi possint. In cujus altissimae Ordinationis sequelam necessariis Ecclesiis et Capellis, ptovi dentia Dioecesanorutn pro adjunctorum exigentia conservatis, reliquae idgenus Ecclesiae Ca pellaeque reductae jam sunt; objectum proinde hocce Judicio Dcputationis hujus Regnicolaris pro superato est reputandum. Ad 15. um De Arcli, et Vice- Arcbi - Diaconis a proportione aucti Parochiarum tlitmeri multiplicandi:, depromptae per Deputationcm Ecclesiasticam Anni 1 .Ql. opinioni prorsus conformia, disposuit eadem benigna Resolutio generalis de Anno 1802. videlicet eam hoc in merito esse benignam mentem suae Majestatis Sacratissimae, ut Dioecesani pro incumbente sibi munere, ad mentem Conciliorum Nationalium, et legum etiam Pa triarum, in Dioecesibus suis districtuales Archi - Diaconos tali constituant numero, qu‘ obligationibus cum hoc munere connexis, rite explendis, hecessarius est, ac ac ut Archi, et Vice - Archi * Diaconi in Districtu inspectioni suae creditaru

Next

/
Thumbnails
Contents