Opinio Excelsae Regnicolaris Deputationis per Artic.[ulum] 8-vum 1827. ordinatae, super objectis Ecclesiasticis et Fundationalibus. / Posonii / in Typhographia Ludovici Landerer de Füskút / 1830

bcfactandas, imo aileo exhauriendas fore, ut de stolarium praestationum bonificatione longo adhuc tempore vix quaestio formari queat. b) Ad eam primaevae Deputations Ecclesiasticae opinionem* ut liberum sit Parochis, quoad praestationes lecticajes, in parato aere reluendas, conventionem cum Parochianis suis inire, nonnisi ea cum modificatione accedere potest haec Deputatio, ut hujusmodi Conventio­nes, et Contractus, ad dies tantum vitae, vel alio translocationis, nec secus fiant, quam cum interventu politicae, et ecclesiasticae Jurisdictionis. Sed jam de eo praesertim hic agendum censet Deputatio haec Regnicolaris, quibus­nam adminiculis projectata illa, ac communis boni ratione exoptata melior Parochiarum Do­­tatio possit procurari? Ouaestionis hujus solutio, in hoc attenuato Fundi Religionis statu, pri­mo obtutu perquam difficilis videtur, neque tamen modos, Curatoribus animarum subv eniendi adeo exhaustos esse existimat Deputatio, ut apta huic scopo media inveniri haud possint; Eadem* opininione sua ad sequentia referuntur: 1- mo Ad restaurationem Virium Fundi religionis. 2- do Ad procurandum successu temporis Cassae Dioecesanae augmentum 5-io Ad Fundum instructum penes singulam Parochiam excitandum. 4- to Ad Munificentiam concurrentium Dominorum terrestrium. \ j 5- to Ad ipsos Parochianos. Ad l-um Fundum religionis in partem ferendorum fine praevio subsidiorum in prae­senti suo statu, cassum vocandum fore, non ambigitur quidem: cum tempore tamen annuos ejusdem proventus e bonorum eo pertinentium, in censum elocatione, item e Capitalium sum­marum, quae per divenditionem non necessariorum aedificiorum conflari possent, interusuriis, demum per segregationem proventuum hujus Fundi, et in solos destinationis suae fines impen­sionem in tantum augeri posse, ut idem dependendis, atque etiam successive augendis, juxta superius allata, Curatorum Congruis sufficiat; Deputatio haec persuasum sibi perspectumque tenet. Ouamobrem Sua Majestas Sacratissima demisse exoranda censetur: ut attacta aedificia quanto ocyus venui exponi, eorundem pretia in Capitalia converti, Bona autem pessessiona­­ria in minoribus Corporibus ad plures annos, penes omnem securitatem, et ne aliquam no­xam contrahat, solertem inspectionem, in arendam locari, reditus inde provenientes separa­­tim manipulari, ac unice ad designatos Articulo 12. 1548, fines impendi, benigne jubere­­dignetur, quo solo pacto jam notabili Curatorum, cum egestate colluctantium parti con­suli poterit. Ad 2-um Ad obtinendum in quavis Dioecesi Fundi Dioecesani augmentum, Sua Ma­jestas Sacratissima sub 18. Martii 1808. Nro. AuL 2826. Locumtcnentiali 7040 clementer re­­sohere dignata est, ut tam Archi, ct Episcopi, quam et alii beneficiati Ecclesiastici Abbates, Piacpositi, et Canonici, imo ct Parochi universi, per condenda Statuta Dioecesana, aut secus etiam ad legata in favorem hujus Fundi facienda, provocentur, ac dehinc praemissum m finem, in universis Capitulis tertia pars proventuum vacantium Stallorum Canonicalium ad praedictum fundum Dioecesanum inferatur. In nexu porro hujus benignae Ordinationis sub 22-da Martii 1822. Nro. Aul. 3728. Locumtcnentiali vero 9044, praecipiebatur, ut ejus ratae, quae ex caduca Beneficiatorum substantia Ecclesiam respicit, parte tertia Etclesiae, in

Next

/
Thumbnails
Contents