Elaborata Excelsae Deputationis in Commercialibus Articulo 67. Anni 1791. ordinatae. / Posonii / Typis Simonis Ludovici Weber. / 1826

Relatio Deputationis Regnicolaris Commercialis

- ( flp ) — 4to. Proponitur, 'id a Sua Majeslale impetrandum, ut Abaldo hoc, solum ad providendam Consumptionem Provinciarum Haereditariarum Germanicarum cum Tabacca restringatur, nec eidem quaestus cum eadem, seu per blare, seu per Imperium Romano- Germanicum, seu in Ilempublicam Polonicam admittatur, verum Negotiatio ista specula­tionibus privatorum mercatorum relinquatur. Nititur autem Propositio ista illi Principio, quod nomine Status publici, aut Principis, Commercia facere nunquam periculo vacet, quia instituta similia per ea, quae Administratio publica in potestate habet media, serius citius, in Monopolium Commercio noxium, degenerare solent. Factum id etiam cum quaestu Ta­­baccae fuisse probat experientia. Postquam etenim Abaldo Viennense, Commercium ex­ternum cum eodem instituere, coepit, paulo exposl ejusdem •— ut credi par est—Coope­ratione Exportatio Tabaccae per Axeni, seu in Imperium Romano Germanicum, seu in Rempublicam Polonicam, privatis interdicta est; et in quantum etiam illa, iisdem per Mare libera erat, per alia, quae potens hoc Institutum praemanibus habuit pecuniaria media, eo circumstantiarum redacta fuit, ut ab eo tempore, vix aliquid essentialis hujus Hungarici Articuli, per privatos Negotiatores exportatum fuerit: Jam autem certum e^t illud, quodsi quempiam Commercii ramum pacto aliquo in exclusivas cujuscunque emptoris manus de­labi, et Concurrentiam Coemptorum removeri contingat, emptor talis pretia ejusmodi Arti­culi arbitrio suo regat, et (prout id cum Tabacca factum fuisse itidem experientia probat) pretia eadem infra justum, adminus certe infra eum pedem, qui penes emptorum Concur­rendam secuturus erat, cum damno Culturae ejusmodi-Articuli deprimat. Unde si Exportationi essentialis hujus Hungarici Articuli prospici interest, secu­rius id efficiendi medium haud adest, eo: ut potenti hoc instituto a Quaestu tali amoto per id liberae privatorum Quaestorum speculationes renascantur, per quorum Concurren­tiam, tam pretium Articuli hujus crescere, quam eorum industria, ipsa quoque Eductionis Quantitas multiplicari debebit. §. 5to. Statuendum svadetur ne Exportatio Tabaccae quacunque demum via unquam interdicatur, aliquae item Praecautiones proponuntur, ne idem Commercium seu in Distra­ctione mtraregnana per prohibitionem Erectionis Magazinorum in Confiniariis R.egni Co­mitatibus, seu in Transitu per Provincias Germanicas, per non necessarias Coactiones et Impedimenta praegravetur. Articulus iimus de promovenda Serici Cultura et lamus de Propagatione Equorum continent nonnullas generales de binis his Objectis Oeconomiae publicae provisiones. Articulus 13lius de provehendis Opificiis, et Manufacturis. Continet §. i. 3. 4. 5. fa­vores illis tribuendos, qui utile aliquod Opificium, aut Manufacturas in Regnum induxe­rint; §. 2. tractat de eflectuation« Legis Anni i6t4- super conficiendo in Regno Militiae Nationalis vestitu, §. autem 6. de labellis super Opificiis et Manufacturis, Consilio Lo­­cumtenentiaii per Jurisdictiones submittendis.- Connexus cum praecedente est Articulus 14tus de tollendis Contuberniorum ab­usibus. ‘ , Haesit in hoc objecto diu Deputatio haec Commercialis, an nempe reflexe etiam ad Articulum 1723. item ad Articulum 10. 1729. plenam Contuberniorum abolitio­nem , aut abusuum tantum , qui irrepserunt correctionem, salvo caeteroquin ipsorum Con­tuberniorum instituto svadendam habeat. Cum tamen abolitio Contuberniorum aegre in quopiam Regno partialiter prae­­suscipi possit, antequam id ipsum in vicinis quoque provinciis sequatur; nam imprimis in hac partiali Caeharum abolitione peregrinationes, quae tamen caeteroquin ad perfectionem Opificiorum, et Artium cumprimis utiles sunt, pro Sodalibus Provinciae talis, quae Con­­tuberYiiis destitueretur, ipso facto cessare deberent, eum Sodales non Caehati nuspiam ubi Caehae subsistunt, pro laboribus admitti sveverint

Next

/
Thumbnails
Contents