Elaborata Excelsae Deputationis in Commercialibus Articulo 67. Anni 1791. ordinatae. / Posonii / Typis Simonis Ludovici Weber. / 1826

Relatio Deputationis Regnicolaris Commercialis

I — (ß ) — Praeterea Contubernia vicinarum Provinciarum, ex lioc ipso Corporationibus pro­prio cogitandi modo omnem statim communicationis nexum cum Artificibus Provinciae talis certo certius abruptura, et nullos Sodalium suorum ad easdem provincias immissura essent, atque ex bine in hac Provisione totalis sodalium defectus sequi deberet: Tam itaque ex hoc motivo, quam et ex eo, quod generaliter Contuberniorum abolitio, tunc tantum absque convulsione Industriae Nationalis sequi possit, ubi Indu­stria, et Commercium publicum eminentiorem jam florem attigissent, quod item non obstantibus quibusvis Caeharum abusibus, confitendum attamen sit, esse in earum In­stituto complura salubria, et laude digna, ut nempe sunt ea, quae de continendis in disciplina tyronibus et sodalibus, de sublevanda intertentione pauperum , infirmorum, iti— nerantium item contubernalium, constituta sunt, Deputatio Regnicolaris Caeharum re­tentionem, adhuc pro hic et nunc, svadendam quidem esse existimavit, ad assequendum tamen scopum illum, qui in sublatione Caeharum principalis est, ut nempe Monopoliis per Contuberniales, hucusque tam in artefactorum pretio, quam etiam interna earum qualitate introductis limites ponantur, certas Provisiones publicas stabiliendas fore judicaret. Hinc in projectato Articulo §. 5. non modo in assumptione ad Contubernia nullam ad subsistentiam numeri Opificum reflexionem habendam, et quosvis seu Magisterio ubivis locorum dona­tos, seu etiam sodales, post certos peregrinationis annos, ad Magisterium admittendos pro­posuit, verum individuo etiam cuique artem aut opificium profitenti exercitium opificii, abs­que tamen sodalibus et tyronibus admitti svasit. §. autem 8. condictionem in pretio Arte­factorum arbitrarie, quin etiam poena Articuli 10. 1729. qui iterum confirmandus esset» coercendam proposuit. Caetcri in hoc Articuli Projecto contenti §phi respiciunt internam Contuberniorum ipsorum, item cassarum, immobiliumque bonorum administrationem, et rem ratiocinii qua­liter regulandi. Articuli a i5to inclusive, u^que 27mum exclusive, circa regulandam et fixis princi­piis confirmandam rem tricesimalem versantur. Communi notitia constat, telonia originarie augendorum proventuum publicorum scopo instituta fuisse, quaeve hoc in Regno, tricesima vocitata, fundum proventuum Co­ronalium constituunt; accessorie tamen per provisiones teloniales, industriam et Com­mercium determinatam directionem recipere constat, attamen communi aeque notitia, eo si Teloniales Impositiones, aut. rei adjuncta, localibus circumstantiis, aut ratione industriae ad amussim approportionata non sint, Commercium et industriam, (quae ejus basim con­stituit) reprimi et suffocari, ut proinde fundus Coronalium horum proventuum praemissis attemperetur, sequentia pro basi summenda censuit Deputatio haec Commercialis: Regnum hocce omnibus ferme naturae productis abunde provisum, ut divitias suas naturales augere, industriaeque incolarum suarum incitamentum maximum praebere possit, ea quae necessitatem suam domesticam superant, exteris vendere, et e sui gremio educere debet : cum tamen altera ex parte, non obstante abundantia productorum, quibus alma natura Regnum hocce cumulavit, tamen exterarum Provinciarum quibusdam produ­ctis egeat, inductio talium productorum aeque necessaria est. At cum Commercium mu­tua hac permutatione exerceatur, quodve promovendum felicitas Regni poscit, cuncta eo dirigenda esse certum est, ut utrumque beneficium in quantum ratio industriae intraregna­­nae admittit, Regno procuretur. Cum tamen Regnum, quod crudis materialibus manufactis inservientibus abunde provisum est, illos quorum manus Agricultura requirit, cum utilita­te et lucro occupare possit, industriamque omnis' generis augeat; ea quoque, quae rem 2

Next

/
Thumbnails
Contents