Elaborata Excelsae Deputationis in Commercialibus Articulo 67. Anni 1791. ordinatae. / Posonii / Typis Simonis Ludovici Weber. / 1826
Relatio Deputationis Regnicolaris Commercialis
> tium item favorum* Distributionem, &lil etiam Industriae publicae rami, Opificia nempe et Manufacture, secundari debeant. Ad perfectiorem Industriam in Agricultura reddendam tendunt ea , quae de Invpopulatlone, de mediis Articulos hucusque ignotos detegendi, et. ad Culturam eorundem» svasu Magistratuum, perque adhibendos Culturae talium Articulorum gnaros Institutores publicos, sed et per Praemia progressui eorundem decernenda, cunctos excitandi, in subsequis dicentur. Ad facilitandatn autem hortim, et aliorum Naturae Productorum Distractionem pertinent, Reseratio Libertatis interni Regni Commercii, per sublationem Institutorum talium, quibus hucusque species Monopoliorum adhaesit, ac relate ad quae suppressis hucusque subsistentibus coactionibus, restitutio Libertatis Industriae proponitur. Eo etiam pertinet facilitatio Communicationis Commercialis, per meliorationem viarum, reddendam periectiorem Navigationem, tam fluvialem, quam maritimam, Effossionem item Canalium, ac Regulationem rei Vecturariae. Quoad Opificia, Manufacturas, et Commercium deserviunt ea, quae de regulatione Contuberniorum, et procuranda quoad artefacta concurrentia de sufferenda eorundem Limitatione, concedendis favoribus, iis exterorum, qui utiles Manufacturas et artes induxerint , uberius in advolvendis operibus adferentur. Eminenter autem ad provehendam universam Industriam Regni spectant ea, quae de regulatione Vectigalis Tricesimalis, Deputatio haec Commercialis demisse substernet; Si enim Industriae Uungaricae in Systemate Tricesimali ea habita fuerit ratio, ut haec cum Industria Provinciarum Haereditariarum Germanicarum, aequa Lance librata, reciprocam aequitatem impetret, et Articuli Hungarici quorum Distractioni hucusque praeter Impedimenta in ipsa Natura crescentis Industriae fundata, Impedimenta quoque Manipulationis Tricesimalis officiebant, Obstaculis his e Commercio vicinorum ortis expedita fuerint: tum vero restituta liberä Industriae Circulatio in minimum quemvis Industriae publicae ramum diiliuet, ac Beneficiutn idmodi Commercialis Libertatis quaevis Industriae species tanquam per Naturalem Communicationem sentient. Quae itaque Deputatio haec Regnicolaris, in nexu praemissorum Principiorum, in objectis sibi Regnicolariter delatis demisse proponenda habuit, in Projectum Articulorum hic suo C.) adnexorum retulit; advolvit sub D.) Originalia ea Projecta, quae partim privati, partim Jurisdictiones, partim etiam nonnulla Deputationis Commembra exhibuerunt, una cum specifico talium Extractu; et quia inter haec Projecta fuerunt aliqua, quae, esto quidem ad ordinariam Consilii Regii Locumtenentialis Manipulationem pertinerent, ob utilitatem tamen ex iis in publicam Industriam (si auditis audiendis, via Dicasteriali tractata, et ad effectum inviata fuerint) redundaturam, prae caeteris peculiarem attentionem mereri existimata sunt, haec quoque distinctim sub E.) ac denique genuinus omnium horum Actorum Elenchus sub F.) adjiciendus censebatur. Inter haec superius advoluta Operationum Deputationalium Resultata principale Meritum constituit Projectum Articulorum sub C. quorum primi 12. Objectum Oeconomiae Regni publicae duo subsequi usque 14. inclusive, Opificia et Manufacturas, sequentes 12- usque 20tum Negotium Vectigalis, dein inde a 27. usque 33mum Objectum Viarum et Navigationis, postremi autem quatuor a 34 usque 3j. Rem Commercii proprie sic dicti, continent. In Articulo 1. eae Leges, quae de Impopulatione perferendae proponuntur, id habent pro scopo, ut cum hucusque per Articulum 117, 1723. favores Neo - impopulandis concessi, ad solam Opificum et Manufaclui istarum Classem restringantur, pro futuro Coloniis etiam ruri poliendis certi publici favores concedantur, favoresque hi etiam ad eas Colonias, quae e Domesticis instaurandae essent, certis tamen stfb Limitationibus extendantur, nevi-