Conclusa seu Resultata Excelsae Regnicolaris Deputationis in Contributionali - Commissariaticis terminatae Pestini Anno 1793 / Posonii / Typis Ludovici Landerer de Füskút / [1826]

IV. Provocatum sub B. Reflexiones M. D. C. Josephi Yay, de repartitione contributionis, hujusque suscipienda modalitate. Cum una Tabella.

i 11 Principium hoc eo magis in hoc Regno attendendum est, quod po­­tissiraam partem tributa, immediate non illi pendant, qui fundorum pro* prietatem tenent, adéoque peculiari prorsus ratione in his circumstantiis certum sit, fundamentum tributorum esse labores, qui aes in tributum convertendum promerentur. Jam q'uo minor, majorve in certo loco pecuniae currentis massa est, quo tardior aut velocior aeris, quae quandoque quantitatem supplet, circulatio, eo majori, aut minori laboris quantitate, eodem tempore et lo­co par aeris quantitas comparari potest, unde iit reali in tributis ad Juris­dictiones repartiendis proportioni proximius accedatur, illas a ratione va* loris pecuniae classificari oportet. Sed data desunt, e quibus immediate erui quiret proportio labo­rum, quibus eadem aeris quantitas in dissitis ab invicem locis, habita praesertim omnium adjunctorum rajione comparari potest, illa proinde assummenda sunt, quae hac in .parte, et si non plere adaequatae propor­tionis fundamentum, maxime vicinae tamen ad realem differentiam ap­proximations clavim praebere videntur. Haec inter numeratur i. Pretium frumenti e plurium annorum forensi pretio erutum. Nam sicut in qualibet Regione reale laborum pretium circumstantiis illius, nempe divitiis, aut paupertati, florenti, stagnanti, aut plane decrescenti situi est proportionatum, it a in genere quaelibet venales merces semper se habent in ratione pecuniae, quae pro ii. ad nundinas fertur- Merces vero ope­rum in parata eandem servat rationem cum concursu operas requirentium, et eorum, quae ad victqm,» et primas vitae commoditates requiruntur pretio, sed victualium primaeque necessitatis rerum pretium proportio­nem, frugum pretio proxime accedentem sequitur. Verum cum merces operum non tantum cum eorum, quae ad vic­tum requiruntur pretio, sed etiam cum operas requirentium concursu eandem servet rationem, hinc fit ut quandoque merces operum solo fru­gum pretio, se metiri non patiatur, unde ut certior sit classification^ - justitia. 2. Ad gradum etiam velocitatis, aut stagnationis pecuniae circulati­onis attendendum est. Vivacitas enim circulationis, quae in hac aut illa Regni parte observatur, signum est, multiplicis illic utilis occupationis, et vice versa multiplex in eodem loco occupatio circulationem pecuniae celeriorem reddit. Major celeritas circulationis crescensem in illa regi­one prosperitatem publicam indicat, populumque ipsis oneribus proporti­onem massae circulantis aeris superantibus supportandis parem reddere potest. Nam ut res exemplo clarior sit, ponamus populum Comitatus A tot) mille familiarum 5<>o mille fl. parati aeris possidere, alium in B. ejusdem Nri. 600 millia fl. habere, sed circulationem in illa ita esse vividam, ut summa illa 3o<> mille fl. decies per annum Dominos mu^et, ac ad eos­dem redeat, summa seu valor totalis proventuum populi hujus erunt, „ 3,oonooo. stagnans vero aliquantum in populo B. et non ultra terham in anno mutationem assurgens circulatio dabit proventum i/uoooo. Unde si utrisque aequale 300 fl tributum imponatu, populus A, aequale sui cir­culantis massae tributum mediam duntaxat pecuniae, quam habebat par­tem aequans. Nam in illa secundum mediam proportionalem summam, quaelibet familia a 3o fl. 3. seu ,-v totius reditus partem, in hac ex io fl* totidem seu i totius pendere debebit. Non ignoro deesse adhuc data, e quibus gradus velocitatis in cir-3 * cula-

Next

/
Thumbnails
Contents