Conclusa seu Resultata Excelsae Regnicolaris Deputationis in Contributionali - Commissariaticis terminatae Pestini Anno 1793 / Posonii / Typis Ludovici Landerer de Füskút / [1826]

IV. Provocatum sub B. Reflexiones M. D. C. Josephi Yay, de repartitione contributionis, hujusque suscipienda modalitate. Cum una Tabella.

12 culatione hac,adaequate calculari posset- sed multiplicitas occupationum, sed vividitas operariorum, sed major pure consumentis civium classis nu­merus, quae omnia velocitatis circulationis gradum indicant, attenti quae­storis oculos nunquam effugient, Et cum vel modica circulationis celeri­tas, annuam contribuentis redituum massam non parum augeat, reflexio­ne ad haec, quoque facta debiliores aliquantum aequiori proportione fe­rent onera, vix tamen unquam felicioribus partibus, modo classificatio moderata sit, justo gravius imponetur onus, praesertim 3. Si etiam ad partem temporis quam annue contribuens pro rati­one situs localis et circumstantiarum utili sacrare potest labori, attendatur. Proportio temporis hujus quadantenus aeque gradum etiam velocitatis cir­­culadonispecuniae indicat, sed una ad realem etiam laboris valorem deter­minandum multum confert, etsi enim in uno aliove loco, aliqua exigua anni parte dum operae fervent, elevata sit merendi occasio, si tamen tem­pus hoc breve sit, lucrum per quantitatem inutiliter pereuntis temporis divisum, suapte minuetur, contribuensque nonnisi nimis moderato oneri ferendo par esse potest. Haec est una e causis maxime principalibus, quod simplex agri­cola1, quem terrae cultura non omni anni tempore occupat, nunquam in parata idem onus quod opifex sub tecto laborans supportare queat, quod communis murarius, licet longe elevatiorem pluribus aliis opificibus reci­piat diurnam mércédéin, illis tamen ditior non sit. His praemissis principiis, ut brevibus humilliman meam resumam opinionem. Inter omnia illa objecta, quae pro basi proportionatae tributorum repartitionis assumi sveverunt, solum populationis statum existimo, eandem fere cum mediis subsistentiae servare rationem, ac „vero proxime accedentem virium populi mensuram praebere. i Huic posset tuto simpliciter insisti, si quod e parte producti libe* rae contribuentium dispositioni subjacente, in tributum destinatur, id in natura administrandum esset. Nunc introducto signati aeris usu, tributa in parata pendenda sunt; sed parata non ubique eidem productorum, seu laborum contribuentis, quae haec producunt, quantitati aequivalet, unde ut reali proximius ac­cedatur proportioni, Jurisdictiones a ratione differentiae valoris pecuniae, classificandae sunt. Classificationis basim constituere po’ssunt: a) Differentia pretii frugum e plurium annorum tabellis (tempori­bus tamen extraordinariae charistiae semper exmissis) eruta, nam'preti­um frugum, reliquorum victualium, haec omnium fere aliorum laborum, mercedi ordinariae proxime accedentem, cervat rationem. b) Gradus vivacitatis in circulatione pecuniae quae semper multis plicitatem occupationum supponit. c) Quantitas temporis, quam contribuens annue pro!"ratione situ­­.localis et circumstantiarum utili sacrare potest labori. Secundum haec principia Deputatio regnicolaris, cui id officii dabi­tur, non jam pro simplici arbitrio, sed pro judicio fixis principis innixo, Juris-

Next

/
Thumbnails
Contents