Conclusa seu Resultata Excelsae Regnicolaris Deputationis in Contributionali - Commissariaticis terminatae Pestini Anno 1793 / Posonii / Typis Ludovici Landerer de Füskút / [1826]
IV. Provocatum sub B. Reflexiones M. D. C. Josephi Yay, de repartitione contributionis, hujusque suscipienda modalitate. Cum una Tabella.
i 10 mere o florent, agnoscere dignata est. Ego vero illud in populo agricola magis adhuc evidens esse censeo, illic aptae transportandis molibus naves (humanarum manuum multitudinem supplentes machinae) — Partitio demum operum, quae in manufactis velociter agendi habitum generat, populi detectum quadamtenus supplere possunt. Hic e contra totum fere sudore humano emitur, nulii fere laborum partitioni locus est. — Idem qui arat, et seminare, et metere, et falcare, et triturare, verbo cunctis oeconomiae rusticae ramis incumbere cogitur. Quod proinde prioris meae opinionis 48. et ultimo Capitis s. observavi status populationis, praesertim in populo agricola maxime simplicem, minimisque difficultatibus involutam rectificationis portarum, seu generalis tributorum inter Jurisdictiones repartitionis constituere potest. Huic tuto simpliciter insisti posset, si quod e productorum, quae Civibus subsistentiae media suppeditant, liberae eoium dispositioni subjacente parte in tributum destinatur, id in natura deberet administrari. i , Sed tributa, introducto in cambium rerum signati aeris usu, parata penduntur, valor hujus ac res pro signis his mutandi opportunitas, non in omnibus Regni Jurisdictionibus eadem est. — Hinc, si nullo ad valorem pecuniae respectu tributa dividantur, aderit^ quidem nominalis, sed nondum reális in supportandis oneribus proportio. — Quilibet enim hominum dives aut pauper est, ut commoditates vitae sibi comparare potest. Quod, quin tecto, victu et amictu, statui ejus convenienti, et satis commodo carere cogatur, supermanet, liberae dispositioni ejus subest. Jam introducta generaliter divisione operum, inter concives, parum est commoditatum vitae, quod proprio quivis labore sibi immediate comparare potest; maximam partem aiienodabore eget. Quo. plus itaque alieni laboris pro sua commoditate disponere potest, eo ditior est. Mercis proinde cujuslibet reális valor originarie consistit in*quantitate laboris, qui pro illa comparari potest Quod pecuniis emitur, aeque labore comparatum est, quam quod immediate sudore vultus acquiritur. Pecuniae continent in se valorem certae quantitatis laborum, quos mutamu^ pro alia re, quam illo tempore pretium aequalis laborum quantitatis continere supponimus. Vera haec mensura pretii rerum non est equidem illa, secundum qUfim communiter res aestimari svevit. Saepius non tam facile proportio haec inter reperiri potest; tempus labori sacratum calculasse non sufficit. Gradus perpessarum molestiarum, et habitus etiam, qui magna prius assiduitate comparari debuit, in censum veniunt. Differentiam major, vel minor concurrentium numerus auget. Hinc primum quidem cambia rerum pro rebus et non pro laboribus usu invaluerunt. Mox signati aeris usum majoris adhuc commoditatis ratio invexit. Sed valor metallorum aeque ac aliorum naturae productorum variat, prout nempe auri, argentique productio, plus nimusve laborum requirit- Dives e g. metallis America, quia longe minori labore majorem, ac Europae fodinae auri, argentique dedit quantitatem, una fere tertia valorem horum metallorum antea vigentem minuit- Res itaque cujus pretium tantum variare potest, adaequatam veri rerum pretii mensuram dare nequit. Sed labor potius, qui et metalla, et alias res producit, reális, et originaria mensura est; consequenter signati quoque metalli valor reális, est quantitas laboris, quo aes, illud comparari, aut vice versa labor, qui aere ilio procurari potest. ___