Conclusa seu Resultata Excelsae Regnicolaris Deputationis in Contributionali - Commissariaticis terminatae Pestini Anno 1793 / Posonii / Typis Ludovici Landerer de Füskút / [1826]
IV. Provocatum sub B. Reflexiones M. D. C. Josephi Yay, de repartitione contributionis, hujusque suscipienda modalitate. Cum una Tabella.
I ■ 6 sed non ita se habent 75. ad 3oo. sicut 24. ad 225. Et quis unquam progressionem hanc 25: 300=24: 225. pro basi proportionis acceptare poterit 75. ad 500. habent se sicut'1. ad 4. 24. ad 225. sicut 1.ad g. et i. Tam vitiosum proportionis fundamentum, quod in hoc casu circiter T partes, in quibus res rustica nondum ad altiorem perfectionis se elevavit gradum, premet, si adoptetur, rem agrariam facile potest prosternere. — Haec eadem consideratio ferit pratorum, omnesque etiam illas, quae reliquis parificantur, rubricas: quibus 5. Quoad vineas novum adhuc improportionis accedit vitium, quod denuo classem premet agricolarum — res iterum brevi luculenta erit calculo: — Jam superius attactum est, quamvis non inutilem laborum speciem subsistentiae media praebere illis se occupantibus, indubium est vineas longe plures, ac agros operariorum manus occupare, minorem proinde telluris aream in locis talibus plurium cultorum intertentioni sufficere — adeoque producta hic, partemque producti liberae cultivatoris dispositioni subjacentem, non tam cum area telluris, quam cum cultivatorum numero, eandem servare rationem..— Jam ponamus in Jurisdictione A. pro singula familia duorum jugerorum vineam, (qua majoris debitae culturae nunquam posset sufficere,) assumendo - - 2000 Jugera vinearum victum suppeditare familiis - ' - 1000 20UOO jugera agrorum aliis colonis * - - 1000 In Summa familiis 2000 In Jurisdictione vero B- - - - 40000 Agrorum jugera cum aequali utrobique pratorum, et pascui numero idem praestare beneficium intertentionis colonorum familiis 2000 Cum aequalis fere valoris sit utrobique producti liberae contribuentium dispositioni subjacentis quantitas e tributo e. g. 12 mille florenorum, quod utrisque his Jurisdictionibus imponeretur, aequalem quaelibet ferre teneretur ratam, sed hac conscriptionis methodo pro basi repartitionis inter Jurisdictiones acceptata, ac posito, quod agris, et quae cum his parificabuntur : totius oneris irradicabitur, tota jam haec proportio in aggravium agricolae mutabitur. Nara 1. Jurisdictio A in hac idea a 2000 familiis, pratis item, et pascuo, quae utrobique aequalia supponuntur, pendet Rfl. - - 4000 a 2000 jugeribus vinearum - - - 190 fl. 47H a 20000 agrorum jugeribus, quorum 7 vigore instructionis a conscriptione exmitti debuit - - -______126g fl. 84^Adeoque in Summa 5400 fi. 3 iff 2. Jurisdictio vero agricola B. pendet a) Numero familiarum, et pratorum, ac pascui aeque Rflnos ... ... 4000 — b) a 40000. juger, agr. 7 hic quoque pro arvo quod jam in conscriptione fieri debuit, exmisso ______-_____ 2539 fl 687V Adeoque in Summa 653g fl. 08_i_ * Onus proinde vinicolae in agricolam derivabitur florenorum in hoc exemplo 539 d. 08 V, seu quod idem est, vineola f circiter oneris parte alleviabitur, onusque hoc agricolae imponetur. 0. Non minori improportionis vitio laborare videtur modus lucrum domorum civicarum eruendi. — Nullibi impensae conservationis aedi-