Conclusa seu Resultata Excelsae Regnicolaris Deputationis in Contributionali - Commissariaticis terminatae Pestini Anno 1793 / Posonii / Typis Ludovici Landerer de Füskút / [1826]

IV. Provocatum sub B. Reflexiones M. D. C. Josephi Yay, de repartitione contributionis, hujusque suscipienda modalitate. Cum una Tabella.

4 ingratam cultori junxit terram; posteriores hi, prae prioribus tributa hac­tenus quoque facilius dependerint. d) Certe posteaquam socialitatis amor homines in Civitatem coe­git operae quidem ad commoditatem, et securitatem vitae requisitae, ut omnibus levamen procuretur, dividi debuerunt, sed hoc facto, — nam id salva justitia fieri nec poterat, nullius civium classis vitae sustentandae media sunt restricta. — Genus vitae, quod impenso labori proportionatam non dat remunerationem, certo 'certius derelinqueretur, nisi antiquo Ae­gyptiorum more, ipsa jam Keligio proles ad occupationes, quibus paren­tes eorum destinabantur, continuandas stringeret. — Emolumentum di­versae laborum occupationis, supputatis supputandis, et computatis com­putandis, in eodem situ aequale, adminus aequalitati proxime accedens sit, opportet, alias nisi coactivae leges cursum naturalem industriae peni­tus interrumpant, tanta magis lucrosis occupationibus incumbet multitu­do, tanta minus lucrosas deseret copia, ut brevi emolumentum aequae proportionis regulis accedens, sua sponte revehatur. Quod uni agricultura praestat, id alteri metalla, malleaturae spem seminantis mentitura, sed fictilibus conveniens argilla, aliaque quandoque cum foenore supplent opificia quandoque. Victu/n, quem hic durae messorum promerentur manus, ibi aucu­pium, aut piscatio, illic sola quandoque alienorum productorum transpor­tatio, quae omnia a localibus pendent circumstantiis; industriis civibus non plane iniqua praebent proportione, adeo, ut in quocunque demum vi­tae genere plus quilibet labore suo promereri possit; quam quod propria sustentatio exigit. Hoc ni esset, genus tale hominum sustentationi proli­um suarum insufficiens, in prima jam generatione interire deberet. — Ver­bo secundum etiamj$. 5i. deputationalis opinionis tam infinita est modo­rum, quibus vitae sustentandae media procurantur, varietas, ut illi nec se rubricis complecti patiantur, nec eandem cum summa propriam cultorum necessitatem superantis terrarum fructus servent rationem- Quin imo e) Quandoque ipsa productorum terrae insufficientia signum sit status, communem jam prosperitatis, viriumque mensuram excedentis, quod cum calculum, qui demissae meae Excelsae Deputationi exhibitae opinionis §. 46. 47. 48. continetur evicisse putem, pluribus hic persequi superfluum existimo. Dixi — II. Si resultato, quod conscriptio fundorum, quae proje<tatur, da­tura est, insistatur, plus a proportione, ad quam alia conscriptionis hujus rubrica ducit, recessum, quam eidem accessum iri. Veritas propositionis hujus sponte sua e praecedentibus fluere vi­detur, e sequentibus vero uberius elucet. Nam 1 • Opinionis Excelsae Deputationis §■ 44. fundi conscribendi statu­untur ideo, quia lucrum quod e cultura fundorum contribuentes manet, maxi­me securam facultatis eorum partem efficit. Sed lucrum hoc cultivatricis classis non magis securum est, quam quod in alio situ apta figulis argilla: constans in metallo fodendo merces: infinitaeque, quae a ratione situs locorum pendent, merendi occasiones suppeditant. Unde lucro rei rusticae in basim proportionis assumto, reli­quarum vero classium exmisso, indubium est, hac methodo partibus, quae solam rusticam curant rem, onus eadem ratione, qua aliarum Jurisdictio­num rem rusticam superabunt, ultra proportionem accessurum. E contra 2. Eos,

Next

/
Thumbnails
Contents