Conclusa seu Resultata Excelsae Regnicolaris Deputationis in Contributionali - Commissariaticis terminatae Pestini Anno 1793 / Posonii / Typis Ludovici Landerer de Füskút / [1826]
IV. Provocatum sub B. Reflexiones M. D. C. Josephi Yay, de repartitione contributionis, hujusque suscipienda modalitate. Cum una Tabella.
Demissae Reflexiones Infrascripti ad projectum Excelsae Deputationis in contribulionalibus, et commissariaticis ordinatae, planum, et principia tam generalis tributorum pro dotatione Cassae bellicae destinatorum in Jurisdictiones repartitions, quam, tandem per ipsas Jurisdictiones suscipiendae in Communitates, et individua subrepartitionis exhibens. Non solum in principiis, primo, ac secundo capite operati Excelsae hujus Deputationis ad contributionalia ordinatae, deductis, verum etiam in iis, quae capite 3. usque $phum 45. dicuntur, convenio, adeoque secundum §. 35. lubens in illam concedo sententiam: quod clavis generalis tributi ad ipsas Regni Jurisdictiones repartitionis a subrepartitione in ipsas Communitates, et contribuentium individua plane distincta esse debeat; quod in illa capitales illae rubricae, quae eandem cum mediis subsistendi servant rationem , adeoque , quae vero proxime accedentem virium populi mensuram praebent, omne ferant punctum, in hac vero ad peculiares etiam merendi modos, qui adeo variant, ut ne numerosioribus quidem rubricis sese plene complecti patiantur, reflectendum sit. Verum demisso meo sensu, praesertim pro ratione localium Regni hujus circumstantiarum, gradusque culturae fundi inter capitales illas rubricas, quae eandem cum mediis subsistendi servant rationem, numerari non possunt, si resultato, quod conscriptio eorum, quae projectatur, datura est, insistatur, plus a proportione, ad quam alia conscriptionis hujus rubrica ducit, recedatur, quam eidem accedetur, operatio principiis in initio opinionis usque $-phum 43. deductis non undiquaque conveniet, idque duntaxat, quod ab anno 1715. usque 1729. tanta sumtUum profusione, nullo tamen effectu tentatum est, agetur. I- Fundos inter capitales illas rubricas, quae eandem cum mediis subsistendi servant rationem, adeoque vero proxime accedentem virium populi contribuentis mensuram dare possunt numerari non posse existimo. Nam a) Sicut culturae fundorum, totiusque rei rusticae productum summam necessitatis victus cultorum, Dominorumque terrae excedit: ita in utili qualibet laborum specie idem obtinet, propriamque illis, se occupantium necessitatem superantis producti quantitas, saepius valorem ejus, quod necessitatem propriam cultivatricis classis excedebat, longe superat- Hinc est b) Quod soli oeconomiae rusticae se impendentes, nisi una quaestui incumbant, aut alteram etiam quampiam extraserialem merendi amplectantur occasionem, vix unquam notabilem divitiarum corrogent vim c) Hinc est etiam, (ut id ipsa jam experientia testatum reddidit,) quod in omnibus illis Comitatibus, quorum pars una sola laetiore gaudet agricultura, altera vero commoditati merendi, quae locali situi adhaeret, ingra-