Conclusa seu Resultata Excelsae Regnicolaris Deputationis in Contributionali - Commissariaticis terminatae Pestini Anno 1793 / Posonii / Typis Ludovici Landerer de Füskút / [1826]

II. Provocatum sub A. Generalis tributi pro dotatione Cassae militaris destinati, in Jurisdictiones repartitions, ejusdemque tandem in communitates, et individua contribuentium per ipsas Jurisdictiones subrepartitionis.

4 ad alliorem jam culturae, et potentiae gradum elevatis contributionis systema conveniat. §•4. d.) Quod Regnum Hungáriáé hactenus ad classem populorum agricola­rum , pastoribus adhuc paululum mixtorum pertineat. Hincque projecti hoc in merito pro Regno Hungáriáé efformandi bonitas ad regulas, quas acutissimi alias de re aeraria tractantes politices magistri pro Anglia, Gallia, paribusque Regnis defigere tentarunt, obstante etiam reílexione §. 1. attacta de pleno exigi nequeat. §•5. % Ultra speciales has, a ratione peculiarium Regni hujus circumstantiarum objectum, de quo agitur, tangentes reflexiones in genere quoad omne tributum observari meretur. Nullius ex objectis, quibus contributio imponi svevit, quantitatem esse homogeneam , hincque in repar titione tributi adaequatam proportionem inveni­ri non posse. §. 6. Difficultatem hanc nulla unquam classificatio plene sufferet, seu quod illa arbitrio maximam partem nitatur, seu quod classificatio, quaefobjecta spe­­icie quidem eadem, ad quantitatem vere homogeneam reduceret, infinitesimalem nvolveret calculum. §. 7. Ea enim est ipsius naturae indoles, et varietas, ut vix aliquando seu ho­mines, seu animantia, seu etiam glebam aliquantum majoris extensionis earun­­dem virium , valoris, lucrique producat. Quarum vera quantitas nonnisi rite supputatis expensis, quas pro varietate physicae corporum structurae, cujusli­­bet, iere eorum diversaeinlertentionis, et conservationis necessitas requirit; tem­pore item, quo haec duratura sunt, culturae demum sumtibus , et vicissitudi­num, quibus pro ratione adjunctorum localium negotium magis, minusque ex­positum est, varietate, rite combinata posset erui. Varietas haec naturae praecipuum industriae fundamentum constituit, effectum ejus impedire idem esset, ac omnem industriam suffocare, adaequata proinde in repartitione onerum proportio etiamsi inveniri posset, semper tamen superesset quaestio: an illam sequi Reipublicae intersit? §. 9-Si etenim e. g. reali differentia, quae inter vires, valoremque mercatoris industriosi, praestantioris opificis, vel circumspecti agricolae, ac aliorum ad ean­dem classem spectantium intercedit, exacte caleulata onera publica imponi de­be-

Next

/
Thumbnails
Contents