Gravamina et Postulata Statuum et Ordinum Regni Hungariae et Partium eidem adnexarum tam Generalia, quam Particularia, quae in Comitiis Regni Anno 1825/26 celebratis per exmissam eatenus Regnicolarem Deputationem, - etiam in ordine ad perlustrationem Situs Operati Deputationis per Articulum 67. 1790/1 in Gravaminibus ordinatae ac iis quoque, quae annis 1802. 1807. 1811/2 Comitialiter jam substrata fuerunt, denuo reassumptis, in unum collecta, et Opinione ejusdem Deputationis, partim Comitialiter pertractanda, et Suae Majestati Sacratissimae substernenda; partim ad suas Competentias releganda, vel exmittenda censebantur. / Posonii / Typis S. Ludovici Weber / [1826]

Sub A

7 nibus, insinuatione facta ., idem tempus communis Consessus in 27. Martii Anni praedicti 1826. praestituit; qua die et subsequis Ante omnia assumtum est Opus Sub-Deputationis sub Praesidio Illustrissi­mi ac Reverendissimi Domini JosephiVurum Episcopi Magno-Varadinensis Latini Ritus, Gravamina et Postulata antiquiora prioribus Comitiis Annorum 1802 1807. et i8u/2 proposita pertractantis; et quamvis in primo Deputations hujus Regnicolaris Consessu stabilitum exstiterit: ut illa etiam Gravamina quae in Circu­laribus Consultationibus tamquam praeferentialia collecta jam sunt, eo non obstante elaborandam nunc generalem Gravaminum Seriem ingrediantur; itemutilla quoque, quae cum Operatis Deputationalibus in sequelam Articuli 07. 1790/1 elaboratis ne­xum habent, ex eo quod Operatorum horumComitialis pertractatio tunc adhuc incer­ta fuerit, complura veroGravamina illuc referibilia, urgentia nimis essent, isthic etiam disquirantur. Cum nihilominus ab eo inde tempore, Praeferentialia sic dicta Gravamina et Postulata Comitialiter jam pertractata , et stabilita sint, proximius Suae Majestati Sacratissimae substernenda, circa Operata demum Deputationalia superius attacta , in demissa Regni Statuum ddto. 20. Januarii a. c. Repraesen­tatione declaratum sit, omnia haec Operata ne uno quidem excepto sub his ad­huc Comitiis pertractanda esse; in hoc situ Regnicolaris haec Deputatio, ut com­pendio temporis et laboris studeat, ab omnibus illis Gravaminibus, quae seu inter Praeferentialia sic dicta comprehenduntur, seu vero immediatum cum Sy­­stematicis Deputationum Anni 179O/I Operatis nexum habent praescidit, et illa solum Gravamina aut Postulata, signanter ex antiquioribus, quae nec per Le­gem neque per Resolutiones Regias hucdum superata sunt, quaeve successu tem­poris per adjuncta suapte non desieruut, aut vero inter recentiora amplius non occurrunt, redegit ordine sequenti: — 1-mo. Inter Gravamina Anno 1802. proposita puncto 7. petebatur, uteir­­ca Litteralia Instrumenta privatorum , vicissitudine temporum ad manus Fisci Regii et Camerae Regiae deventa, fiat provisio, signanter vero Articulus 12. 1764/j in effectum deducatur; ut praeterea Acta in Archivo Viennensi Secreto re­­peribilia , et a Principe Biruthano Onolsebachensi denato Imperatori Joseph«* Secundo dono data; in quantum Regni Statum cencernerent, ad Regni Ar­chivum, in quantum vero privatas familias respicerent , fidelis conserva­tionis causa, ad respectiva Regni Capitula, Sua Majestas Sacratissima transponi facere dignetur. Cum porro notorium sit, ex arce etiam Budensi per Tuream olim notabilem Litteralium Documentorum quantitatem fuisse ereptam, horum restitutionem exoperari. Illorum denique, quae ab exemplo Articulorum 45. i723. et 12. 1764/5 temporibus divae memoriae Belae IV. Regis propter metum Tartarorum ad Ragusanam Rempublicam absportatae sunt, aut occasione intestinorum motuum, vel qualitercunque ad ArchivaTransylvanica devenerunt, restitutionem benigne procurare eadem Sua Majestas Sacratissima dignetur. Er­ga quod Statuum et Ordinum Regni petitum ea emanavit sub dato 17. Octobris 1802, Benigna Resolutio Regia, quod quippe: circa Litteras Statum Publicum Regni concernentes Regia Majestas sequestratione praevie facta , Elenchum sibi ex­hiberi Benigne jussura est, et hoc praehalnto desideriis Statuum et Ordi­num Regni omni qua par est ratione , facta etiam apud Transylvanos in quan­tum ibi essent eatenus dispositione , suo tempore deferet, ac una tam circa Lit­teras apud Portam Ottomanicam, quam Ragusanam Rempublicam nefors exi­stentes via Legationis prospiciet; Quoad Litteras vero privatarum familiarum, ad effectum Articulorum 73. i723. etl2. i7Ö5. apud Cameram Suam Bonigne di­sposituram, ut quas se concernentes Litteras privatae familiae,ad manus Fisci Regii et Archivum Camerale devenisse edocuerint, tales iisdem incunctanter extra­­dentur. Petitum interim hoc, in respectuLitteralium Documentorum privatas Fami­lias respicientium Anno I8O7. puncto Postulatorum 77. cumeo renovatum fuit, quod cum deventio praeattactorum Documentorum per Articulum 45. 1723. recognita, et extradatio quoque talium ibidem decreta haberetur, nova adeoque deventio­_

Next

/
Thumbnails
Contents