Gravamina et Postulata Statuum et Ordinum Regni Hungariae et Partium eidem adnexarum tam Generalia, quam Particularia, quae in Comitiis Regni Anno 1825/26 celebratis per exmissam eatenus Regnicolarem Deputationem, - etiam in ordine ad perlustrationem Situs Operati Deputationis per Articulum 67. 1790/1 in Gravaminibus ordinatae ac iis quoque, quae annis 1802. 1807. 1811/2 Comitialiter jam substrata fuerunt, denuo reassumptis, in unum collecta, et Opinione ejusdem Deputationis, partim Comitialiter pertractanda, et Suae Majestati Sacratissimae substernenda; partim ad suas Competentias releganda, vel exmittenda censebantur. / Posonii / Typis S. Ludovici Weber / [1826]

Sub A

8 nis ad manus Camerales edoctio onerosa nimium, et propter vetustatem tempo­­ris vix possibilis esse diguosceretur , hinc tam praecitati Articuli 45. 1723. quam et aliorum hanc in rem conditorum et signanter 13. i72g. 12. 1764/5. et 38. 1681. effectum, ita procurandum] supplicuerunt Status et Ordines, ut cum omne hoc negotium, propter Individuorum pro finali rei pertractatione articulariter Depu­tatorum decessum, hactenus adhaesisse videatur, alia Regnicolaris Deputatio per condendum novum Articulum denominetur, ea ulteriori cum provisione, ut alterutro Deputatorum seu decedente, seu legaliter impedito, Regni Palati­nus aliud Individuum substituere possit. Circa Litteras autem Statum Publicum Regui concernentes, in praevia benigna Resolutione Regia plenam Status et Or­dines locantes fiduciam, humillime supplicarunt, et effectum illius Sua Majestas Sacratissima quo ocyus procurare dignetur, Benigna attamen Resolutio Regia hujus intuitu ddto 13-ae Decembris 1807. elargita, ad priorem duntaxat jam denotatam An­ni 1802. Resolutionem provocavit. Hinc Deputatio isthaec Regnicolaris praevi­um petitum ea ratione reiterandum esse censet: ut relate ad Litteralia Instru­menta privatas Familias concernentia, requisitam detentionis probam Sua Maje­stas Sacratissima obtutu impossibilitatis, ex inantiquatione rei secutae benigne relaxare, intuitu vero Litterarum Statum Publicum concernentium, Regiae suae sponsionis in saepe memorata Benigna Resolutione Anni l802. declaratae effectum , tandem procurare clementissime dignetur. — 2- do. Puncto g-no inter Postulata ejusdem Anni 1802. supplicherunt Status et Ordines Regni ut Sua Majestas Sacratissima relate ad auctum in 11. Cruci­­geris Salis pretium, effectum Articuli 14-i i7g2. procurandum benigne ordina­re dignetur. Posteaquam vero Sua Majestas Sacratissima in Resolutione sua Re­gia ddto. 17. Octobris i802. clementer declarasset, quod sicut hucdum Articuli citati effectum procuravit, ita deinceps quoque procuratura sit, Anno rursus i807. puncto 56. Status et Ordines Regni in Benignitate et Clementia Suae Ma­jestatis Sacratissimae plenam locantes fiduciam; non dubitarunt equidem Suam Majestatem Sacratissimam effectum Articuli 14- I7g2. deinceps quoque pro sua benignitate procuraturam esse, ut nihilominus fundus, per praecitatum Articu­lum in publicos fines destinatus, in quasvis Regni partes, in quantum id publi­carum necessitatum adjuncta exegerint, aequa sorte dimanare possit, denuo supplicuerunt, quatenus Sua Majestas Sacratissima benigne disponat, ut Consilium Regium Locumtenentiale tam pro praeterito, quam et futuro qualibet Diaeta id, in quos fines fundus idem conversus sit, communicet. Cum autem hujus intuitu Sua Majestas Sacratissima in Benigna Resolutione dd-to. 1O. Decembris 1807. seinet tenoribus provocati Articuli 14. i7g2. inhaesuram declaraverit, complu­res autem Jurisdictiones, recentius etiam conquerantur se, ut ut perinde publi­cis laboribus gravatos, e fundo tamen memorato participes non reddi; ideo Sua Majestas Sacratissima novitus exoranda foret, ut circa proportionatam, a ratione publicarum necessitatum, fundi ejusdem partitionem , benigne providere dignetur. 3- tio. Postulatum circa regulandos quosdam fluvios, 'punctis 16. et 37. inter Gravamina Anni 1802. propositura, specialiter vero quoad Dravum, et Mu­rám Anno 1807. puncto 55. renovatum, ea ratione Suae Majestati Sacratissimae proponi censet Deputatio: quod grati equidem agnoscant Regnicolae, Suam Majestatem Sacratissimam , in nexu Comitialium Postulatorum , pro regulandis ouibusdam fluviis, exsiccandis praeterea paludibus, Commissiones Regias ordi­nasse, e quibus aliquae concreditos sibi labores, optato cum effectu superarunt, aliae nihilominus, non illam, quae sperabatur utilitatem procurarunt, et in quantum uni parti proficuae, alteri nocivae evaserunt. Ad obtinendum proin­de omni in respectu utilem effectum, Sua Majestas Sacratissima exorari deberet, ut unam generalem Commissionem sui) Praesidio Supremi quoad totum Regnum Commissarii, Districtualium item Commissariorum relate ad singulum Regni Circu­lum Partesque adnexas denominandorum constituere dignetur, quae adhibitis artis peritis, Geometris quippe et Hydraulis Plauum sive Systhema generale, re­r gulan-

Next

/
Thumbnails
Contents