Felséges Első Ferentz austriai császár, Magyar', és Cseh ország' koronás királlyától Po'sony szabad királyi várossában 1811-dik esztendőben, kis-aszszony havának 25-dik napjára rendeltetett Magyar ország' gyűlésének írásai (Pozsony, 1811)

1811 / 2. ülés

Acta Sessionis II. Sub auspiciis Maiestatis Vestrae Sacratissimae, ut innumera alia hactenus sanata sunt Patriae vulnera , hae quoque curabuntur aegritu­dines. His quoque malis, cum optimo Rege suo Probitas, et Bona Fi­des Hungarorum, sine quibus illi Felices esse non norunt, finem po­nent. Dignetur tantum Majestas Vestra Sacratissima, timidos gressus dirigere, eamque viam, quam tutam, certam et sine deviatione rectam sequi oporteat, demonstrare, nos tempestati cedere praecipuum ad sa­lutem putamus, dummodo Patriae navim salvam ad Portum deducamus. Pericula omnia obsequio libenter declinabimus, dummodo incertam fluctuum rabiem certa , eaque prospera commutatione devitemus. Dignetur itaque Majestas Vestra Sacratissma in sinum fidelium suorum Regni Hungaiiae, et Partium adnexarum properare; dignetur nos, Patriam , Universam Monarchiam authoritate, consilio, et Paterno affectu salvare, protegere, et felicem reddere; AUNsimamque suam Clementissimam voluntatem, quae Regno semper gratissima futura est, medio nostri notam reddere. I Sua Majestas Sacratissima demissam hanc in vitationem benignis­simo, et Paternam Regiamque Fiduciam uberius testante Sermone ex­cipere dignata est; seque die sequenti, id est: hodierna 3i-a quippe Augusti adfuturam, respondit in hunc modum. Salutationem, et Invitationem ex parte Dominorum Statuum et Ordinum ad Generalia Regni Comitia convocatorum factam benigno su­scipimus animo. Nihil morabimur, vota Eorumdem confestim exple­re, et cras in medium Dominorum Statuum et Ordinum absque Regii splendoris apparatu, qua communis Populorum Nostrorum Paler compa- rebimus, plene confisi, Dominos Status, et Ordines, quam erga Nos testantur filialem et homagialem fiduciam, et Devotionem in gravibus, quae his Comitiis pro feliciori Regnicolarum permansione pertractare constituimus, negotiis, re et opere contestaturos. Finito hoc benigno responso, Idem Excellentissimus. Dominus Episcopus orator, sermonem Salutatorium ad Augustam Reginam di­rexit, ac Eandem eleganti oratione salutavit, una suam quoque Ma­jestatem inter Status, et Ü0. ad haec Comitia confluentes invitavit: Augustissima Domina/Mater Clementissima! Apropinquat fe­stiva anniversaria Dies, qua Hungari pleni spe Maternae Protectionis Majestati Vestrae Coronam Regni cum annutu sublimis ejusdem Con­jugis communem reddiderunt. Quod nos attinet, spes nostras, popu- lariumque nostrorum non fuisse vanas laeti fatemur. Enimvero intra trium annorum spatium, ex quo Majestatem Vestram Matrem nostram fieri benigno Numine contigit, Eandem in gremio nostro tamquam Matrem inter Filios libentissime morari mullis argumentis testatum accepimus; sed nos quoque blandimur, nihil a nobis intermissum esse* b 2 quod 7

Next

/
Thumbnails
Contents