Felséges Első Ferentz austriai császár, Magyar', és Cseh ország' koronás királlyától Po'sony szabad királyi várossában 1811-dik esztendőben, kis-aszszony havának 25-dik napjára rendeltetett Magyar ország' gyűlésének írásai (Pozsony, 1811)
1811 / 2. ülés
8 2. Ülés Ira s o r. quod ad contestandum devotissimum noerum affectum, filialemquesubjectionem quaqua ratione pertinere poterat. Fiducia itaque pleni SS. et OO. Regni Hungáriáé pro Comitiis celebrandis congregati Majestati Vestrae medio nostri de genu suppli. eant, ut cum Augusto Conjuge suo ad Eadem Comitia comparituro Ipsa quoque Majestas Vestra Sacratissima in gremium eorum venire, et eos Augusta Sua praesentia beare dignetur. Potens et efficax est Matris apud Dilectum Patrem pro charis Prolibus interpositio, et tenerum Maternum cor, mullis jam occasionibus prosperitatem filiis in longam annorum seriem procuravit: Idem petunt, et exspectant Fideles Hubgari a Majestate Vestra Sacratissima. Reposuit Augusta Domina peculiari Regiae, et Maternae tene- ritudinis sensu, et invitationem gratiose acceptare dignata est sequenti verborum serie: Pergrata mihi est Salutatio, et Invitatio, Nomine Dominorum Statuum et Ordinum ad Generalia Regni Comitia congregatorum facta; peculiari enim animi cum solatio devoti erga me animi sensa postremis Regni Comitiis ubertim manifestata, mente revolvo: sequar Augustum Conjugem et Regem optimum non minori cum gaudio, zeli, et prom- titudinis Dominorum Statuum, et Ordinum in secundandis Altissimis Intentionibus, quae unice felicitatem Populorum suorum pro scopo ha- bent, Testis futura. f Obligatione nobis imposita defuncti: cum Sua Majestas Sacratissima clementissimus noster Rex praevie Prandium pro Deputatis apparari jusserit, usque dum Tempus Prandii adesset ad distincta Cubilia recessimus; quo nos Excellentissimi Domini Comites Supremus Aulae Camerarius a Vrbna, et Comes ab Althan Suae Majestatis Reginae Supremus Aulae Praefectus, subseque comitati sunt, honorificeque resalu- tarunt, ac perhumanis discursibus suis nos distraxerunt; tempore Prandii adveniente, lautis epulis, quibus praefatus Excellentissimus D. Comes etiam a Vrbna nobiscum assedit^ excepti sumus. Sub Prandio Sua Majestas Sacratissima dignabatur nos prandentes Sacra Sua in Persona invisere, assurgentes nosque profunde inclinantes Universi cum acclamatione, tandem vero libatis quoque poculis SuD Majestatibus Regi, et Reginae longaevam incolumitatem precati sumus. Terminatis demum Epulis, et actis per Excellentiscimum Dominum Comitem a Vrbna demissis gratiis, nihil amplius morati, reversi sumus. \ v Praemissa ratione delatae nobis Provinciae nos respondisse confidimus. IIL