Az ország-gyűlésének irásai (Buda, 1807)
1807 / 28. ülés
V 1 9o 28. Ü Lé s’ Ír ás a i. 2do : fphum incipientem: Si Reget cum Populii etc. exmittendum esse censent; cum in casum etiam, si Reges cum Populis, et vicissim, sensa sua immediate communicare possent, Legis, per quam primum rebus robur et firmitas conciliatur, necessitas non cessaret, tum ideo, cum vero, quod ad meritum Repraesentationis necessario non requiratur , facileque offensae, quae omni Studio vitanda est, ansam praebere posset. 3tio: In $pho incipiente: Eo majori id SS. et 00. etc. verba haec: ac non nisi mediate inCommodum Regnicolarum, cum ea, quae ad Salutem publicam firmandam tendunt, suapte etiam immediate commodum Regnicolarum necessario nexu procurent, exmittenda censent. Et cum non omnia haec positivis Regni Legibus nitantur, praemittenda esse verba: pleraque etiam illorum positivis insuper Regni Legibus nitantur. # 4to: Ad punctum secundum incipiens: Dum in Consequentiam etc. loco verborum: in Decreto hoc attactam praevie communicari cupiunt, ponendum esse: in specißco sibi edi demisse supplicant. Magis enim congruum esse videtur, ut Benigna specifica Resolutio ad Congregatos Di- aetaliter SS. et 00. edenda demisse expetatur, quam ut Communicatio ad Dicasterium benigne elargitae Resolutionis desideretur. 5to: Ad punctum quartum §phos incipientes: Atque räsietc. item: Sed scopum hunc etc. exmittendos ideo censeri, cum ad meritum Repraesentationis necessario non pertineant, et facile offensae ansam praebere possent. r • * Post: Alteram jam etc. t , 6to: In $pho primo incipiente: Primum etc. verba illa: quam alio, quin Regnum in se nunquam assumturum erat, qua superflua exmittenda videri ; quaestio enim de cautione hac per Regnum assumenda alioquin formata nunquam fuit, de eo autem, quid Regnum in casum, quo formata eatenus quaestio fuisset, facturum erat? nunc positivi quidpiam cum fundamento asseri nequit. 7mo: In ultimo $pho incipiente: Atque etc. expressionem: summum qua superfluam, ac secus etiam minus congruam exmittendam censere. / XXX-dik \