Az ország-gyűlésének irásai (Buda, 1807)

1807 / 29. ülés

Acta Sessionis XXIX. XXVI-dik S Z Á M. XXIX-dik ÜLÉSBEN. 9* A' Fó Rendek’ utóbbi két rendbeli Izenetére való Felelet, a* minta 'Keriiletbéli Ülésekben elkészíttetett. Nro. XXVI. SESSIONE XXIX. Responsum Statuum et 00. ad duplicis Ordinis Nuncia Procerum, prout in Circulari­but Sessionibus apparatum est. Dum SS. et OO. in Ingressu postremi Nuncii sui cum Excelsis Pro­ceribus communicati ad citatos ibidem articulos provocant, et Seriem rei gestae adumbrant, tum parte quidem ex una spei illius mentionem faciunt, quam ductu Art. Bvi 1805. et non minus e contextu ipsarum etiam Benignarum Litterarum Regalium conceperant, de Postulatis Regni tot jam sub Comitiis ab una Diaeta ad aliam prorogatis nunc ante omnia in pertractationem Diaetalem assumendis, Impedimentisque, quae fla­granti communis Boni provehendi desiderio obstant, praeferenter re­movendis, parte vero ex altera dolorem, quem spe hac frustrari, de non impetrata specifica favorabili Resolutione conceperant, filiali pror­sus candore proponunt Absit, ut per haec diversis interpretationibus, ex iisdemquene- fors enascituris disceptationibus ansam praebere, aut in pertractatione agendorum Comitialium mutuam optatamque semper inter ambas Ta­bulas coalescentiam morari voluerint ut potius censuerint, haec eadem Nuncio in praedicto vel ideo etiam opportune praemitti debuisse, quate­nus adjuncta semet ad Tractatus praesentium Comitiorum referentia cla­rius constare, substernendaque Suae Majestati Sacratissimae Reprae­sentatio in filo anteactorum rectius adpromtari valeat. SS. et OO. a priori suo quoad secundandas altissimas Suae Ma­jestatis Sacratissimae intentiones zelo jam per praevias demissas Re­praesentationes manifestato, promtitudine item , qua Saluti publicae subvenire cupiunt, nihil prorsus remiserunt; quin potius Oblationem suam prius in generalitate factam, nunc modalitate insinuata ad specificum re­ducendo, asserta factis, cum intentione etiam virium, ultro firmarunt. Eosdem proinde metu, quod generosae gentis Hungarae spontanei Obla­ti pretium per similem, quam ingressus praesciti Nuncii refert, ingenuita­tem diminuatur, haud teneri; quin censere, luculentissimum per id sin­cerae fiduciae, animique candoris dari testimonium, quod vulnera, quae sen-

Next

/
Thumbnails
Contents