Az ország-gyűlésének irásai (Buda, 1807)

1807 / 28. ülés

Acta Sessionis XXVIII. 80 Quoad reliqua Nuncii ejusdem Objecta: Ctim circa ingressum Nnncii Inclytorum SS. ct OO., in quantum Materiam Repraesentationis, ct Projectum formandi Articuli contineret, talia occurrerent, quae diversis interpretationibus ex iisdemque nefors enascituris disceptationibus facile ansam praebere possent. Similibus autem generosae Gentis Hungarae spontanei hujus Oblati, cujus spe­cificum modo pertractatur, pretium, in quo plurimum situm est, non parum diminueretur. Sed et ea omnia, quae agendorum Comitialem pertractationem, per evolvendas differentias opinionum difficultates Coalescentiae inter duas Tabulas generare queuntes, morari possent, omni Studio praeca­venda forent. Suam Serenitatem Caesareo-Regiam Dominum Regni Palatinum et Excelsos Proceres quöad ipsam Formam demissae Repraesentationis Suae Majestati Sacratissimae faciendae existimare: huic, sensu etiam Inclytorum SSvetOO.ea, quae ingressum Nuncii constituunt, et seriem quasi gestae rei continent, haud inserenda, verum illam a tenoribus B. Re­solutionis Regiae die 2Hva Maji a. c. elargitae, in quantum huc perti­nent, inchoandam esse. Dicendum nempe: quod, posteaquam Sua Majestas Sacratissima demissam fidelium SS. et OO. Regni Diaetaliter congregatorum factam in genere relate ad punctum quartum Benignarum Propositionum Regi­arum, partis Fortunarum suarum pro Salute publica Oblationem beni­gno suscepisset animo, hancque jam nunc in specie Sibi exhiberi be­nigne desiderasset; posteaquam omne hoc Regni nomine offerendum Subsidium in eorum, quae nunc publicam rem quam maxime premunt, malorum diminutionem, ac in quantum vires admiserint, plenam subla­tionem unice convertere velle declaravit; posteaquam denique Sua Ma­jestas Sacratissima Se partem Desideriorum, antequam adhuc ar! Se per­lata fuissent, praevenisse, pluraque hanc in rem jam constituisse innue­re, de aliis autem qua meliori ratione ad effectum deducendi, singula­ri prorsus cum Clementia, vereque paterno animo, rem peculian Curae Sibi habituram esse benigne polliceri dignata fuisset, SS. et OO. Diae­taliter congregati, in hac Benigna etc. prout sequitur in Nuncio Incly­torum SS. et OO. Hoc quoad Ingressum demissae Repraesentationis sensu Excel­sorum Procerum praemisso, relate ad specificos Nuncii Inclytorum SS. et OO., quod pro Basi Repraesentationis deservire deberet, $phos se­quentes occurrere Reflexiones, et quidem imo: Tn ^pho Praeambuli, incipiente: In hac Benigna etc. verba haec: atque illorum meliorum procurationem, obstaculorum vero remotionem ideo ex Repraesentatione etiam Suae Majestati Sacratissimae facienda ex- mittenda censeri, quod immediate praecedenti puncto eodem $pho alio- quin contineantur, ac sinistrae cuipiam, contra mentem quoque Inclyto­rum SS. et OO., interpretationi facile ansam dare possint. Acta Diaet. 1807. z £do:

Next

/
Thumbnails
Contents