Az ország-gyűlésének irásai (Buda, 1807)
1807 / 27. ülés
86 27. Ú L É S í R A S A I. 9no: Ex Honorariis, Salariis, Pensionibus, privatorum autem Officialium Solutionibus, inclusis etiam eorum Deputatis Conventionali- * bus, centesima pars dependetur. iomo: Quantitatem Proventuum e Bonis immobilibus cum fundo instructo provenientium, prout et Summam, pro suo in Rempubli- cam Zelo a proportione facultatum, a quibus centesima pendetur, conferendam , quilibet juxta praevia Principia per suam propriam Declarationem conscientiose determinabit, et quidem Nobiles a fundis praecise Civilibus et eorum proventu Jurisdictionibus Civitatensibus, quoad substantiam porro residuam Comitatibus, Urburarii porro, et alii Honoratiores, ac Quaestores Magnarii, juxta Articulum 63. 1741. et praevigentem u- sum Comitatuum et Civitatum, respeciivis Jurisdictionibus Declarationes suas exhibebunt. unio: Qnamvis verendum non sit, ut reperiatur eNobiliet generosa hac Natione aliquis, qui voluntarium hoc Geniis sacrificium causa conservandae Salutis publicae oblatum quaqua demum ratione macularet, et seu Proventus Bonorum immobilium, sive vero mobilium valorem ingenue detegere intermitteret: si tarnen praeter omnem spem et exspectationem casus similis eveniret, Deputatio in singula Jurisdictione Declarationes receptura ordinctür, Juramento peculiari adstrin- gatur, et per hanc errores manifesti, praemissa mutua Capacitatione corrigantur; salvo parti non contentae medio Jurisdictionum ad Suam Celsitudinem Caesareo - Regiam Dominum Regni Palatinum , et non ultra, recursu; relate tamen ad mobilia recondi queuntia sola conscien- tiosa indicatio propria determinabit quantitatem valoris, praescissa omni ulteriori discussione.Deputati vero qualibet in Jurisdictione sub eodem,quo obstricti erunt, Juramento Declarationes similes individuales secreto tenere obligabuntur. Jurisdictiones autem Suae Celsitudini Caesareo-Regiae Domino Regni Palatino Summani dumtaxat e qualibet Jurisdictione obventuram, absque specifica conferentium designatione, intra Semestre a dato publicationis Articulorum indicare tenebuntur. iamo: In qualibet Jurisdictione pro receptione oblatae Summae Locus, qui Jurisdictionibus maxime commodus videbitur, Perceptorque constituetur. Summam pendendam Cassae in SchaedisBancalibus in nominali suo valore computandis, per partes quoque inferre integrum erit: ita tamen: ut integra cujuslibet Competentia in Semestralibus ratis usque ultimam Junii 1809 inomisse depuretur, nisi casus insperatus, explendae Legalis obligationis, in praeambulo Articuli 8vi 1715. designatus, ulteriorem oblati hujus Dépurationem excluderet. Si quis dependere negligeret, summario Processu (in quo tamen de quantitate Summae ratione praevia defixae quaestio moveri nunquam possit) per Sedem Judiciariam Actore Fisco Magi$tratuali i 11 expensis etiam convincendus ad satisfaciendum, praescissis cunctis aliis Juris Remediis, salva unice extra Dominorum Appellata, stringatur. Perceptores vero Subsidii hujus Summam, quae influet, adminus de Semestri in Semestre in proximam aerarialem Cassam inferre tenebuntur. XXV-dilt 1