Az ország-gyűlésének irásai (Buda, 1807)

1807 / 28. ülés

Acta Sessionis XXVIII. 87 XXV-dik SZÁM. XXVIir-dik ÜLÉSBEN. A’ Magyar Seregek’ PotoJása. és a'SS. ésRR. Izenetének többi Tzik- kelyeire való Felelete a’ Fő-Rendek’ Táblájának. Nro. XXV. SESSIONE XXVlll. > Retpontum Tabulae Procerum circa Complet at ionem Legionum Hut gar karúm, et cetera Nuncii SS. et 00. puncta. J^íuncium Inclytorum SS. et OO. quoad B. Propositionum Regiarum primam, Completationis Legionum Hungaricarum Objectum continen­tem, duo complectitur. Primum octo millium Tyronum pro completandis Legionibus Hungaricis praestandorum Oblationem, qua praesenti; r Secundum vero Completationis Legionum Hungaricarum mo­dum, quo futurae necessitati subveniendum foret. Primum quod adtinet: Suam Serenitatem Caesareo - Regiam Do­minum Regni Palatinum, ac Excelsos Proceres agnoscere zelum In­clytorum SS. et OO. eo manifestatum, quod hac ratione publicae neces­sitati de complendis instantanee Legionibus prospectum esse, atque Benignae Suae Majestatis Sacratissimae exspectationi hac in parte re­spondere velint. Ast, cum Sua Majestas Sacratissima in postrema Beni­gna sua Resolutione Regia die a 8ma Maji a. c. edita duo reflectenda esse proposuerit: nempe ut Legiones nunc compleantur, et una mo­dus adinveniatur, quo datum Tyronibus ad tempus Belli statutis ver­bum servari valeat; Inclyti autem SS. et OO. ad prius quidem ho­rum reflexerunt, dum octomille Tyrones offerendos determinarunt, posterioris tamen nullam rationem habuisse videntur, cum de mili­tum dimittendorum permutatione nihil proposuerint. Cum interim Sanctimonia fidei datae, immo ipsa Salus publi­ca exigat, ut promissum factum impleatur, Assecuratio autem Tyro­nibus quinquaginta millibus anno 1796. statutis erga petitum Inclytorum SS. etOO. idcirco ad Suam Majestatem Sacratissimam directum, et ver­bo, et scripto, de subsecutura eorundem dimissione data, statutisque subsequis annis Tyronibus .etiam impertita fuerit, et hi assecuratio- nes scriptas prae manibus suis habeant, quibus innixi dimissionem

Next

/
Thumbnails
Contents