Az ország-gyűlésének irásai (Buda, 1807)
1807 / 27. ülés
Acta Sessioisn XXVII. Ö5 Stio : In Liberis Civitatibus Contributiones et alia publica Onera, * quas et quae Possessores a Fundis et Domibus dependenda habent, nec non pars Census unius Domus tertia (Fornicibus tamen huc non imputatis) e Summa, quae juxta obvenientes ab eadem, aut in hac proportione parificandos Census consurgere deberet, titulo propriae habitationis in singula Civitate deducentur. Majores porro Quaestores, sive Magnarii, juxta propriam declarationem sextam lucri partem dependent. Artifices autem et Opifices, prout et minores Quaestores cujuscunque generis, tam in Regiis Civitatibus quam et aliis Comunitatibus degentes, in sexta puri lucri conscientiose per concernentes Jurisdictiones limitandi, et in quantum mobilia haberent, centesima horum valoris parte concurrent. 4to: Ne autem aere alieno pressi praegraventur, uno hoc anno obvenientis interusurii sexta parte minus tenebuntur dependere, quo sic cuncti, qui ad Subsidium hoc concursuri Capitalia elocarunt, medio Debitorum suorum eadem cum illis proportione in Communionem oneris vocentur. • r,to: Qui quidem Capitalium Summarum Possessores ab illis Capitalibus, quae extra Regnum hoc, aut ad Subsidium hoc non concursuris elocata habent, nisi ab his iisdemque Capitalibus in aliqua Haere- ditariarum Ditionum se taxatos fuisse legitimaverint, Interusuriorum ab iisdem obvenientium sextam, si quae vero reposita ibidem essent, centesimam partem immediate tenebuntur dependere. 6to : E converso Quaestoribus Mercium erga Creditum receptarum pretium, in quantum restarent, e Summa Facultatum suarum detrahere integrum erit. Sed et illis, qui Creditoribus extraneis, qui se aeque ab his iisdemque Capitalibus in loco mansionis suae taxatos fuisse legiti- marent, ac ob id iisdem ex Interusurio sextam partem detrahere Debitores non valebunt, hisce tantundem e Summa praestanda subducere licebit. \ 7mo: Aedificia publica et publicorum Institutorum, Parochialia, Pauperum item, Xenodochiorum, Orphanotrophiorum, Ordinum Religiosorum sexus utriusque mendicantium, et docentium nulla Bona immobilia possidentium Facultates quoque, exceptis Capitalibus, ac denique Res sacrae, utpote Ecclesiae DEI earumque Suppellex ab onere Concursus eximuntur; quod ipsum relate ad Aedificia publica sine discrimine Religionis intelligendum veniet. 8vo: A Bonis immobilibus, Regalibus, aliisque incorporeis Beneficiis, Decimis item exarendatis Locatores Declarationibus subinseren- dae pactatae Summae sextam partem, supputatis secundum tenorem Contractualium, et praeadducta principia suputandis, Aerario inferent, Arendatores vero Declarationes suas, et respectu Lucri, et respectu Mobilium calculum Lucri non ingressorum exhibebunt, ac a Lucro qua proventu sextam, a Mobilium relinquorum valore vero centesimam partem dabunt. Acta Diaet. 1807. y 9110: