Az ország-gyűlésének irásai (Buda, 1807)

1807 / 21. ülés

Acta S e s s i o n i s XXL 0£ M Alteram jam Classem constituunt illa desideria, quae et spiritui Legum conformia sunt, et quae Salus publica pariter deposcit. Primum haec inter locum occupare Schaedas Bancales ultra om­nem proportionem multiplicatas. Ignotum hoc Legibus Hungaricis ma­lum esse. Schaedas has absque omni Regni influxu et Cautione, quam Regnum alioquin nunquam in se assumturum erat, in Cursum positas et multiplicatas fuisse. Publicam Salutem, ut Sua Majestas Sacratissima inalterabilem sibi de non augendo earum numero legem ponat, et omnes, quae ad discreditumSchaedarum Bancalium tendunt, operationes suf­ferat, postulare. AltissimamResolutionem, quapretiumSalis fine diminuendiSchae» darum Bancalium numeri extra Comitia auctum est, eo etiam, quod auctio haec in finem Legibus ignotum intercesserit, Regnicolis gravem esse. JH.ujus tamen, et sequelarum ejus intuitu, demissas suas reflexiones peculiari Re­praesentatione deducturos esse. Nunc Suam Majestatem Sacratissimam demisse orare, ut ubi pri­mum id fieri potuerit, minoribus Schaedis Bancalibus, quarum emissio omnem conventionalis valoris monetam momento quasi temporis dispa­rere fecit, praeferenter, ac subseque reliquis etiam abolitis, justae li­gáé monetam substituij ibeat, atque ita, ut haec et quae reposita est, absque reconditionis periculo in circulatione persistere possit,Benigne efficiat. / Alterum fuisse, ut Fodinarum Cultoribus aurum et argentum crudum, demtaUrbura, et titulo Cusionis competente parte, in pecu­niam Conventionalis valoris cusum producentibus admanuari jubere dignetur. Nam, licet antiquae leges Summam, qua aurum et argentum ab Urburariis reluendum erat, pro ratione interni eotum monetae va­loris determinaverint, nominali ab eo inde tempore monetae valore multum alterato has amplius cynosuram praestare non posse. » Suspicere SS. et QO. Suae Majestatis Sacratissimae Begnigni- totem, qua Urburarios perductionem Summae reluitionalis et per prae­mia ad effodiendos e‘ terrae visceribus thesauros non tam animare, quam provocare constituit. Sed cum pecuniae nominalis valor tantum variet, Metalli Cul­torum justo desiderio ita dumtaxat constantem adferri posse medelam, si pars argenti et auri illas concernens in Conventionalis valoris mo­netam cusu iisdem tradatur. Non suam hac in parte SS. et OO., quorum pauci admodum se metalli cultura detinent, agere causam; opum dumtaxat nationa- lium, recte in illa parts , quae defectui pecuniae immediate adferre ActaDiart, 1Ö07. X pos-

Next

/
Thumbnails
Contents