Az ország-gyűlésének irásai (Buda, 1807)

1807 / 21. ülés

• ( posse videtur medelam, incrementum promovere cupere. Atcue hac de causa Suam Majestatem, ut in naturali aequitate, et Legum Spiritu fundato huic desiderio clementer deferre dignetur, orare non desti­turos. 82 2i. Ül és’ Ir ás ai. Tertium tenuisse locum desideratam Tricesimarum interGalliciam et Lodomeriam, tamquam Provincias Jure Hungaricae Coronae tentas sub­lationem. Petito huic SS. et Ordines insistere, tum quod spiritui Le­gum conveniat, tum quod Tricesimarum inter Ditiones ad eandem Co­ronam spectantes abolitionem Regia Sapientia (quae illas inter Tran- sylvaniam ac Hungáriám, ac eotum ita dictum Banatum Temesiensem non exiguo Commercii commodo sustulit) jam probaverit, tum denique, quod deductis expensis exiguum, quod hinc in Aerarium promanat lucrum, jacturam, quam in Commercio causat, non aequet. Accessit his demissa de cunctis inter Haereditarias Germani­cas Ditiones et Hungáriám sitis Tricesimis abolendis opinio, quae nul­la quidem lege nititur, sed quam Statibus et GO. totius Monarchiae emo­lumentum svasit. Data enim inter ejusdem Principis subditos Com­mercii libertate, brevi illud ita adolescet, ut externum nullis amplius vinculis retineri valeat, et bilancem in favorem faventis imperiose de­primat. Hunc a communi Patre, qui liberos suos aequali Benignitate complectitur, favorem Regnicolas eo majori cum fiducia exspectare , quod favor hic, etsi quibusdam aliarum Provinciarum accolis displiceret, communi tamen et majori populi earum massae certo proficuus erit. Atque, ut praeindicata in Legum quoque Tabulas referantur, summum et oportunum adesse tempus SS. et OO. existimare. Fluxa in his omnibus principia mutuam inter Principem et Populum fidu­ciam, hanc communis felicitatis basim, labefactare solere; Principia dum­taxat extra omnem dubitationis aream locata Solii Suae Majestatis, Augustorumque ejus Successorum Splendorem ac Dignitatem ab una parte, parte vero ab altera felicitatem regnicolarum, ac inter Provin­cias eidem Sceptro subjectas harmoniam ita firmare posse, ut nulli temporum cedant vicissitudini. • XXIV-dik

Next

/
Thumbnails
Contents