Az ország-gyűlésének irásai (Buda, 1807)
1807 / 17. ülés
bus non obstantibus Tyro assentari posse determinatur; Instructio haec cum pro tempore Belli elaborata fuerit, in Conductione etiam pro tempore Pacis instituenda tanto magis adoptanda videtur; quantumvis vero defectus in eadem Instructione sub N. notati, subseque N. primo temporis intervallo evolvere semet queuntes, occasione Visitationis debite cognosci et adverti nequeant, in omni tamen tali casu, si Tyro alias benevole conduc’us, dein poenitudine facti ductus, vitiis his semet laborare, sub Visitatione assereret, ad evitandum id, ne Tyro, quo diutius detentus fuerit, eo majores Aerario causet Expensas, in loco Originis vel Mansionis super istiusmodi praetextuato defectu, sub Juramento Inquisitio peragi deberet, ex qua realitate Vitii eveniente, Tyro eo facto dimittendus foret. In quantum porro nonnulla pauca adhuc occurrerent, quae in supra provocata Instructione nondum exhausta sunt, illa subjungenda existimantur in sequentibus; ut nempe Pro quolibet assentando Tyrone aetas idonea ab Anno 16. usque 40. aetatis annum inclusive defigatur; mensura autem altitudinis 5. pedum praescribenda observetur; dein nullus Tyronum pure ideo, quod in vultu nimis variolatus sit, vel maculas quasdam, formam praecise deturpantes, vigori autem sanitatis plane innoxias habeat, eo minus, quod ejus vultus color, niger, aut fuscus sit, quod item capillos seu rufos, seu raros hibeat, occasione Visitationis rejiciatur. Neque ullus Tyronum rejiciatur propterea, quod ex misero, quem domi habebat victu, et arduo rusticano labore, aut morbo praecedente, jam vero curato, tempore eo, quo visitatur, emaciatus et pallidus esse appareat. Tyrones illi, qui ex vitiato stomacho Febri ordinaria laborant, qui scabie aut levi morbo venerco infecti sunt, qui vulnera recentia, aut pustulas recentes facile curabiles habent, non essent rejiciendi occasione Visitationis, sed praevie curari, atque ita demum assentari deberent. His quoad Corporis defectus taliter per dandam, et cum Jurisdictionibus etiam Regni circulariter publicandam Instructionem praevie superatis; Quoad modum ipsum Visitationis et Assentationis sequentia ad Instructionem pro Assentantibus deservituram redigenda projectantur: Si Tyrones, qui benevole conducti sunt, non laboraverint defectibus ita visibilibus, ut ipsi Conductores hos observare possint, consequenter pro ipsorum idoneitate probabilitas militaverit, tales autem ob naevos Corporis in ipsa primo Visitatione compertos rejecti fuerint, expensas, quas Conductionis Collecttcula pro potu et victu causarunt, per Magistratualem personam vices Provincialis Commissarii repraesentantem limitandas, bonificare teneantur; et e contra Si qui benevole conducti, non obstante eo, quod visibilibus corporis defectibus aut senio laborent, per Conductores tamen reciperentur, occasione demum Visitationis rejicerentur, nullos sumtus refundere obligentur. Hinc sequitur, ut praeter talem, qui visibilibus Corporis defectibus, aut senio laborat, in reliquo nullum absolute pro Tyrone benevo’e conductum, antequam visitetur, Subofficiali, aut Off dali Conductioni praeposito, erga praestandam pro redemtione solutionem, Acta Diact. 1807. s aut Acta Sessionis XVII.