Az ország-gyűlésének irásai (Buda, 1807)
1807 / 17. ülés
7a & 17. Ülés ÍR AS AI. aut sumtuum refusionem, aut quocunque demum paeto dimittere licitum sit. Magistratualis, qui ad functionem Assentationis concurret, sub gravi animadversione invigilabit, ne occasione Visitationis fraudes committantur, Visitantes corrumpantur; et omnes ejusmodi casus Supremo vel Vice-Comiti referet, qui praemissa Investigatione, et comperta rea- litate, contra Chyrurgos Comitatenses, praeter amotionem a Servitio, pro ratione Circumstantiarum, ampliores etiam poenas eisdem dictandas Publico proponet; personas vero Militares, quae se implicitas redderent, Superioritati concernenti, via Dicasterii Politici, eo fine vi Officii deferre obligabitur, ut Reos semet efficientes, absque omni respectu eo facto poenae Cassationis, etsi Circumstantiae exposcerent, ampliori etiam subjiciantur. Ad functionem Assentationis ordinatus Magistratualis advertet etiam diligenter, an non assentantes Officiales Militares peculiarem instructionem de faciendo Selectu, a Legionum Commendantibus habeant; quod ipsum utprimum observaverit, Supremo vel V. Comiti praeferenter fidedigne referet, per eum via competenti pro adferendo remedio repraesentandum. Idem Magistratualis Listás Assentationales, et Protocollum Assentationis in duplici exemplari ducendum, cum Officiali militari mutuo subscribet, et in uno Exemplari semestraliter Publico referet. In Protocollo hoc Nomen, Cognomen, Aetas, Religio, Professio, Conditio, an nempe Tyro caelebs vel uxoratus sit? locus Originis, et Mansionis etiam, si hunc distinctum habeat, immo et Parochiae, ad quam spectabat, et Domini Terrestris, cujus Jurisdictioni suberat, nomen clare et distincte, observata debite Ortographia, exponatur; necessarium id est ad evitandas ingentes illas Confusiones, quae ex Defectu hoc in exquirendis Militibus, et eruenda vita vel morte eorum hactenus vigebant. Visitationes Tyronum in concursu Magistratualis Personae fieri debere ex praemissis jam patet, huic adjungetur etiam Chyrurgus Jurisdictionis Politicae, in qua Conductio vigebit, quo sic mutua inter Statum Politicum et Militarem relate ad objectum Assentationis vigeat Controlleria ; quod si autem de habilitate assentandi Tyronis, infer militarem et politicum Chyrurgum controversia emergeret, in tali casu Medicus Jurisdictionis gremialis consulatur, qui, praesentibus ex utroque Statu eminentioris characteris Individuis fine hoc nominandis, in quaestionem sibi proponendam indagabit, illamque decidet; Partesve.ro in ipsius Judicio conquiescere tenebuntur. Tyro, qui visitatus et assentatus fuerit, nulli amplius Superarbitrio, et Superassentationi subjaceat; praeteritis enim annis magnus abusus observatus est in eo, quod Tyrones jam assentatos, Legiones, dum ad ipsas pervenerunt, super- assentari fecerint, et ex praetensis et excogitatis defectibus domum dimiserint: quamobrem Singulus Tyro statim in loco Assentationis caligis, penula. et 'calceis militaribus induatur, vestis vero illa provincialis, quam secam attulit, liberae ejus dispositioni relinquatur. X.