Az ország-gyűlésének irásai (Buda, 1807)
1807 / 11. ülés
Acta Sessionis XI. 37 Ad 4tum. Censere SS. et OO. Exeelsos quoque Proceres ejusdem esse opinionis, ut ea, quae de effectu Legum ad rem monetariam spectantium per SS. et OO. hoc puncto adducuntur, Suae Majestati Sacratissimae praeferenter repraesententur; sed nec ea, quae rem Fi- nanciariam tangunt, punctoque huic naturali nexu juncta sunt, hoc loco dissimulanda, atque modalitatem, qua haec obtutui Regio instar homagialis Consilii quam convenientissime sisti possint, opinioni Deputations committenda venire, vel ideo: quod, quemadmodum eorum intuitu, quibus e vestigio satisfieri nequiret, in ipsa B. Suae Majestatis Sacratissimae Assecuratioiie eatenus elargienda illimitatamSS. etOO. locarent fiduciam ; sic ea, quae de novis Schaedis Bancalibus deinceps ad cursum non ponendis, de novae cupreae monetae 15 et 30 xfros. repraesentantis cusione sistenda, hacque et reliqua moneta cuprea ad justum valorem intrinsecum reducenda, de restringendis porro operationibus aerarialibus in Discreditum Schaedarum Bancalium tendentibus, de prohibenda denique et castiganda Campsorum et feneratorum Speculatione adlata habentur, immediatam medelam exposcerent, taliterque Velut reaiia Impedimenta et Obstacula (quatenus ipsae B. Propositiones R. aci hoc punctum in uberiorem et finalem pertractationem sumi valeant) Suae Majestati Sacratissimae filiali cum candore incunctanter proponenda venirent » p • 7 ' ' . - f > -1 # • ! ' » - . • r ' ■ , ■ ”... * ■’ * 4 t ■ i • i, u jL iX f ’ u Ceterum SS. et OO. pure Leges de bello non movendo citare voluisse, atque ideoArt.4tum 1681., qui duntaxat de Juris hujus Exercitio agit, exmisisse. Cum interim hic Artius et ad alios provocet, si Excelsi Proceres ultro quoque ejus insertioni inhaeserint, non dissentire SS. et OO., ut post Artium f, 1613. iste quoque citetur. Quod vero Artium ii 1741 concernit, cum ille de Regni negotiis in genere tractet, non possunt SS.etOO. ad evitandam omnem ambiguitatem alium ei locum assignare, quam post verba: relate ad cuncta Bella Regnum Hungáriáé partesque adnexas tangere queuntia observabuntur in hunc fere modum: prout etiam Artius 11 1741. relate ad alia universa Regni hegotia m suo vigore -permanebit. Ad stum. Ejusdem cum Excelsis Proceribus sensus esse SS. et OO., quod quippe ea tantum adminicula nationafk-Educationis in pro- jectata Deputatione ,mixta assumi possint, quae ad Juventutem in arte Militari egregie formandam pertinent. Cum tamen ad eosdem Homines Sago Togaque claros efformandos, non tantum Milites, sed Cives etiam educari oporteat, dimidiam rem agere sibi viderentur SS. et OO., si hac adhuc Diaeta, sub qua omnium Operatorum Deputatio- nalium Typis excusionem desiderant, OpusDeputationis Regnicolaris educationem Juventutis pro objecto habentis pro defigendis Nationa- lis Educationis.Principiis iiiomisse in Diaetalem pertractationem sub- seque 11011 assumerent. Ad 6tum. Praemisso jam in priore SS. et OO. nuncio eo: quod tentamen Anno 1802 ad triennium susceptum completationem Legionum per Statutionem illaesis Constitutionalibus Immunitatibus , nec cum aequitate satis componi posse, neque genio atque adjunctis Acta Diaet. 1Ü07. - k popu-