Az ország-gyűlésének irásai (Buda, 1807)
1807 / 11. ülés
ír. Ülés Írásai. S« populi convenire, et tam veterem ExercitusHungarici virtutem, quam internam Regni tranquillitatem subruere, extra omne dubium posuerit; ne Deputationen! operaturam a mente SS. et OO. Instructionibus Committentium suorum regulatadeviare, hincque dispendium temporis emergere contingat, clare exprimendum venire, quod SS. et OO.provisione Artli 63. 1741. per Artium etiam 1. 1802. confirmati Systemati Legum inhaerendo, Suppletationi Legionum Hungaricarum ad tempus pacis adminiculo Conductionis liberae a naevis et obstaculis repurgandae providendum, et alia insuper, si necessum fuerit, exclusa Statutione media, salva semper pro tempore belli Legum positivarum dispositione adhibenda censeant, horum autem mediorum exquisitionem ad agenda Deputationis pertinere arbitrentur. Ad 7mum. Nihil prorsus dubitare SS. et OO., quod Excelsi quoque Proceres inter cetera, quae nunc occasione negotii Contribu- tionalis una cum Operato Deputationali circa Regulamentum Militare in pertractationem Deputationalem assumi debere existimant, subsecutam etiam novissime ingentem extra Comitia pretii salis elevationem intelligi et comprehendi velint. '• • * - - - * ...............d - ; , : • . f i Ad 8vum. SS. et OO. cupere, ut non solum in sequelam novissimae assecuratoriae Resolutionis praesentis Diaetae justa Gravamina tollantur, verum etiam prioribus Diaetis superatorum effectus procuretur. Confidere in reliquo SS. et OO., quod Excelsi Proceres ex hoc etiam Statuum Nuncio Studium illud, quo Instructiones suas, quibus ligati sunt, cum suo erga Summum Terrae Principem et Patriam Officio, atque in Excelsos Proceres necessitudine componere satagunt, perspecturi, et fine accelerationis Tractatuum Diaetalium has eorum observationes probaturi sint.- * l f > .* i , XVI-dik