Az ország-gyűlésének irásai (Buda, 1807)
1807 / 4. ülés
cula, quibus nationalis Hungarorum industria continetur, degenerarunt. Futurum sic, ut Hungária Sapientia communis Patris e statu^ presso et spiritui Articuli io 179? contrario liberata, productorum suorum copiam ita augeat, ut medio illius totius Suae Majestatis Monarchiae Commercio notabiliter activo reddito, non parum superfuturum sit, quod in exteras etiam oras evehat, sicque Regnum hoc Schaedarum Bancalium partem cum tanta nunc differentia et deperdita pro parato aere commutandam resorbere valeat, praemetuendaeque secus et incalculabiles Schaedarum Bancalium, de quibus equidem Regnum hocce non cavit, sed quarum multitudine inundatum est, Discrediti sequelae avertantur. 3tio. Si hoc in communem totius Monarchiae securitatem tendens desiderium, favoribus Hungaricarum et Transilvanicaruin fodinarum culturae datis, Sua Majestas promovere dignabitur, spem superesse non infundatam: Massam circulantis aeris sensim in ea proportione, quam Status puolici necessitas exigit, augeri posse. Florem Fodinarum Hungaricarum et Transilvanicaruin id potissimum suffocavisse, quod earum Possessores cuncta, quae ad illarum culturam requiruntur, adeoque ipsam etiam fossorum alimentationem, propter magnam Schaedarum Bancalium quantitatem moderno tempore auctae atque imprimis infra justum valorem cusae monetae attribuendae Charistiae accommodato alto pretio comparare cogantur, incusum vero metallum in sudore vultus quaesitum et erutum antiquo fere et maxima in parte Schaedis Bancalibus persolvi solito pretio aerario Regio cedere debeant; hinc evenisse, quod illae tantum potissimum fodinae, quae Benedictione praevalent, et hae quoque ea solum cum industria colantur, quam Leges montanae pure Juris retinendi gratia requirunt, immo, quod amplioris damni evitandi causa Urburarii ipsos etiam operarios magna in parte dimittere necessitentur. SS. proinde ac OO. Suam Majestatem Sacratissimam humillime orare, dignefur retenta in altissimi aerarii Beneficium titulo Urbu- rarum consveta, et salvis privatorum Privilegiis nunc actu in usu existente parte, detractis item, quae titulo Juris cusorii monetae detrahi solent, reliquam auri argentique quantitatem in monetam conventionalis valoris cusam producentibus Fodinarum possessoribus pro administrando metallo immediate admanuari jubere. / Futurum sic, ut aucta, quae nunc sub Schaedis Bancalibus lan- / quet, metallicultorum industria, veteribus fodinis recreatis, novis vero reseratis, quae sensim e circulatione-disparuit, conventionalis valoris moneta videndam se praebeat. Si vero minoribus imprimis Schaedis Bancalibus abolitis, cura et providentia Suae Majestatis Sacratissimae, justae Ligae et conventionalis valoris moneta substituta fuerit, brevi omnem, quam aerariales venActa Sessionis IV\ iq