Az ország-gyűlésének irásai (Buda, 1807)

1807 / 4. ülés

T—* QO 4. Ülés Írásai. □ ii . ■ 1 * ■" 1 1 ^ At i venturorum metum inducentes operationes recondi fecerunt, minorem pecuniam prodituram, et in circulationem venturam; Si modo 4to Sua Majestas Sacratissima Leges Regni de re monta­na Camerae Iiungaricae subordinanda, de auro et argento e Regno non evehendo, de moneta justae semper ligae et valoris cudenda sonantes, < de Campsoribus item, feneratoribus, et adulteratae monetae intro­ductoribus latas, contraque tales confiscationem decernentes effectuari, et, quia totius Monarchiae interest, per universam Monarchiam observa­ri facere dignabitur. Exigere id Sanctimoniam Legum, Salutem publicam et con­servationem crediti Status postulare; nam cum pecuniae conventionalia valoris rerum signa sint, omnem monetae infra hunc conventionalem valorem cusionem notabilem semper charistiam generare debere, et maximae et pauperrimae civium classi exitialem, immo ipsi quoque altis- simo aerario per reactionem damnosam, hinc esse, quod sub Ferdi- nando edo moneta infra conventionalem valorem cudi coepta jam teno­res Articulorum 39, 40, et 41 1625 modernorum temporum calamita­tem depinxerint; naturalem hanc esse sequelam, cum enim conventiona­lem Metalli valorem tacita jam consensio defixerit, si Massa aeris, quae antea e. g. juxta valorem suum internum et realem quinque cruciferos valebat, nunc ad semel 30 cruciferis signetur, et sic ad sexduplum valo­rem nominalem elevetur, non ; 1, quod intendebatur, valor quippe reális Monetae hujus sexduploaugebitur, sedpriscus cruciferorum conventione defixus valor minuetur, et ad nominalem sexduplo minorem valorem de­primetur, neque jam posthac pluris triginta ac antea quinque cruciferi in Commercio aestimabuntur, quo facto, nisietmiles, et omnes cujuscunque nominis Status servitores in eadem crescente proportione Stipendiis ac Salariis provideantur, cum aperto reipublicae discrimine mediis subsi­stendi frustrabuntur. Signorum, quae conventionalis valoris monetam repraesentant, cre­ditum magnam partem a Hypotheca, cui fides earum innititur, pendere; quae et quanta sit Hypotheca, cui permutatoriarum monetarum fides et securitas innititur, non constare, nummorum 12 cruciferorum sub fide publica cusorum aliquot ab hinc annis factam sub ipsis Comitiis devalva­ticnem Creditum ultro labefactasse. * Sed et illud mali hujusmodi aerarialibus subesse operationibus, quod, cum facilis magnique lucri sit immitatio, domi forisque cusarum ejusmodi falsarum monetarum quantitas per modum inundationis quoti­die increscat. Quae cum ita sint, SS. et OO. Suam Majestatem Sacratissi­mam interpellare, ut novarum hujusmodi generis cuprearum moneta­rum 150130 cruciferos repraesentantium, quarum exempla jam videri inci­piunt, cusionem Benigne sistere, et tam harum, quam et tres et sex cru­ciferos nominali solum valore repraesentantium, ac aliarum quoque cu­prearum ad justum internum valorem reducendarum, revecta vero justae ligae

Next

/
Thumbnails
Contents