Ratio Educationis Publicae totiusque Rei Literariae per Regnum Hungariae et Provincias eidem adnexas (Buda, 1806)
Pars Prima - Sectio II.
In qua ipsa tamen sobrie versandum erit, neque permittendum, vt gesta Patriarcharum , Ducum, Iudicum, aut Regum connexe, continenterque proponantur; maturiorem ista indolem postulant, et ea, quae huic aetati eonueniunt, delectare debent. Neque caret exemplis eiusmodi seu vetus , seu nouufri Testamentum; quae omnia apte delecta, et digesta comprehendentur libello institutioni huic destinato , et consectaria e narratione qualibet sponte fiuentia epilogi instar vbique subnectentur. $• 53In Geographia vt initium fiat ab Hungária, et inde excurratur ad Prouincias eidem copulatas , charitas Patriae postulat. Quibus adminiculis eo sit accedendum? haec, et alia pro Scholis Grammaticae dicentur in instructione Magistrorum. $■ 54Latinitatis institutio ad tria potissimum capita reuocabitur ; nimirum a) Vt Adolescentes, quantam maximam poterunt , vocum copiam memoriae imprimant b) Vt regulas eiusdem sermonis clare , et distincte peruideant. «) D