Ratio Educationis Publicae totiusque Rei Literariae per Regnum Hungariae et Provincias eidem adnexas (Buda, 1806)
Pars Prima - Sectio II.
c) Vt facultatem latine legendi et scribe-rtdi consequantur. Ad primum assequendum necesse erit, vt , quamprimum studio huic addicuntur , primitiua Linguae vocabula plurima memoriae mandent, recolantque frequentius. Hoc autem ipsum facilius obtinebitur, si Magister delectum vocabulorum pensum per quempiam e Discipulis elata voce recitari iusserit; si exerrantem pronun- ciationem publice emendauerit; si vocabulorum non sensum modo , ac vim explanauerit, verum congruas quoque adtulerit animaduersiones. Ex pri- mitiuis id genus vocabulis contexentur argumenta breuissima, e norma regularum analytice explicanda , ac in vernaculam etiam linguam traducenda. — Argumenta porro hunc in modum composita domi vnusquisque describet, et proxima occasione in Scholis Magistro reuidenda dabit , errata corriget, et sic demum nitide in aduersaria referet; vt eadem opera suus etiam exercendae Calligraphiae sit locus. Proponetur praeterea illa Grammaticae Sectio, quae de octo, vt dicunt, orationis partibus agit. Vt autem vis regularum mentibus clare imprimatur, vernacula potissimum lingua explicabuntur. $• 55-