Ratio Educationis Publicae totiusque Rei Literariae per Regnum Hungariae et Provincias eidem adnexas (Buda, 1806)

Pars Prima - Sectio II.

48 (VW^VA wv^w ctatae, restat, vt Iuueutus huius anni tam in vsu eorum assidua exercitatione confirmetur , quam etiam in Fractionum notitia erudiatur ad ductum Libelli, quo non regulae solum et exempla, sed accuratae etiam definitiones, atque inde pendentes praeceptorum demonstrationes continentur. $• 52. Nihil est, quod teneris mentibus magis infi­xum haereat , quam rerum gestarum memoria ; trahit enim suapte ad imitationem virtutum exem­plum ; imago autem vitii viuis depicta coloribus horrorem incutit; et nulla est tam iuuenilis aetas, quae huic non sit idonea studio. Quin immo insi­ta discendi cupiditas , arrectus animus , viuida reminiscendi potentia, totidem sunt instrumenta, quae natura Pueris subministrat; nec alia praeter­ea opus erit industria , quam simplici euentorum enarratione, vt ad exemplorum animo impresso­rum aemulationem accendantur. Quid autem huic rei magis opportunum , quam Historia Biblica ? quae cum scientia Religionis Christianae ita est connexa, vt hic iam , vbi Adolescentes plenam Catechismi sui notitiam comparasse sunt censen­di, vtilissime narrari, et non vitra diferii possit. In

Next

/
Thumbnails
Contents