Ratio Educationis Publicae totiusque Rei Literariae per Regnum Hungariae et Provincias eidem adnexas (Buda, 1806)

Pars Prima - Sectio II.

44 C A P V T II. De Studiis in Scholis Grammaticis anno primo. 5- 47­j^Lnnus iste, qui quadriennium Grammatices ape­rit, et primus hic esse dicitur, hactenus tertium in Scholis Vernaculis locum occupauit, Classem­que distinctam fecit; in qua pueri primis Linguae Latinae rudimentis solebant imbui, et ad Stadium Grammaticum praeparari. Videtur autem magis ad rem futurum, si omnis haec Schola, cum illis nimirum Studiorum argumentis, et exercitiis, quae ibidem propria habuit, ad veterem sedem refera­tur, corporique suo vmatur, ac inde gradatim ad reliquos Grammaticae annos procedatur. Quare in omnibus iis Vrbibus , vbi Ludi sunt Gramma­tici, seu illi sint soli, seu cum Gymnasio consti­tuti, facienda est haec Scholae translatio, et vnio simul cum sua dotatione , redintegrandum Gram­maticae corpus, et auspicandus Cursus quadrien­nis.

Next

/
Thumbnails
Contents