Ratio Educationis Publicae totiusque Rei Literariae per Regnum Hungariae et Provincias eidem adnexas (Buda, 1806)
Pars Prima - Sectio II.
$. 43Cum autem tenia illa Scholarum Vernacularum Classis in quibusdam Vrbibus, Oppidisque sit erecta, et constabilita, quae Ludis ceteroquin Latinis instructa non est- fas erit eam pro maiore Puerorum, Parentumque commodo , ac sumptuum compendio vitra quoque suo in statu retinere , et normae Studiorum primo Grammatices anno praescriptorum adcommodare , si per se subsistat, et nullum e communi Scholarum publica- rum aerario subsidium habeat, deposcatque; secus enim claudi, desinereque- illam omnino oportebit. Porro, vt hoc etiam constet: accessus e Schola tali sibimet relicta ad secundam Grammatices Classem iis duntaxat patebit, qui se probe instructos esse facto coram Praefecto huius, et Magistro tentamine demonstrauerint. S- 49Studia, occupationesque huius anni sunt: a) Doctrina Religionis Christianae, prolusiones ex Historia Biblica veteris, et noui Testamenti. L) Exercitium Lectionis, et Scriptionis in typo , et Scripturis variis; idque in Lingua Latina, Hun-