Ratio Educationis Publicae totiusque Rei Literariae per Regnum Hungariae et Provincias eidem adnexas (Buda, 1806)

Pars Prima - Sectio II.

41 recipiatur, si in minoribus et praececlaneis Scho­larum classibus cum exiguo operae pretio sit ver­satus : haec enim facilitas futurae eiusdem vitae rationibus damno potius esset, quam emolumen­to. Igitur, haec erit vniuersalis in Scholis Lati­nis, et stricte obseruanda cum candidatis regula: O Qui in publico quodam Lite rarum domicilio no­tam primae, vel secundae studiorum classis re­portarunt, admittentur , gradumque facient ad Scholam altiorem ; qui vero ex institutione dome­stica, pleneque priuata accesserunt, seuere per­tentabuntur a Praefecto , Scholaeque Magistro ; et nisi de certa rerum necessariarum scientia, ple- naque eorum habilitate compertum fuerit, in nu­merum discipulorum cooptari neutiquam poterunt. §• 46, Annus Scholasticus ampliores quondam termi­nos habuit; Institutionibus autem quotidianis quin­que horae fuere impensae; Remissioni demum so­la dies Iouis concessa. At cum animaduersum sit, vires Praeceptorum nimia contentione vehementer addigi, Adolescentes e locis etiam magis disiun- ctis ad Scholas conuenire , et longe lateque per vrbem sparsos habitare , domesticae Studiorum p*\ie­■

Next

/
Thumbnails
Contents