Ratio Educationis Publicae totiusque Rei Literariae per Regnum Hungariae et Provincias eidem adnexas (Buda, 1806)

Pars Prima - Sectio II.

40 confluentium dispares, variamque industriam; ex- penderitque praeterea Linguarum in Hungária vi­gentium , atque ideo non paruam in communi in­stitutione remoram facientium diuersitatem; Di­sciplinarum item, veram illam quidem, sed ne­cessariam disparitatem , aliasque Scholarum oc­cupationes, et exercitia; quae omnia id efficiunt, vt non-tam cursim , quarn pedetentim procedatur, et maturitas longiore nonnihil tempore , maiore- que labore comparetur. — Euoluto quadriennia stadium Grammaticae terminatur; et Adolescentes partim ad suos remittuntur, partim ad Gymnasia Humaniorum Literarum traducuntur. $• 45: Quemadmodum autem non omnibus natura aequa lance dona sua distribuit; sed animi facul­tates apud alios citius, serius apud alios se se explicant; ita in admittendis ad Scholas Discipulis aetas quidem aequaliter apud omnes ad punctum definita spectari non debet; cauendum tamen, ne quis nonum ante annum e Ludis Vernaculis tram sire ad Latinos permittatur, nisi aduerteretur pe­culiaribus ingenii dotibus esse praeditus. — Sed pec adultior cuiuspiam aetas satis erit causae , vt re-

Next

/
Thumbnails
Contents