Ratio Educationis Publicae totiusque Rei Literariae per Regnum Hungariae et Provincias eidem adnexas (Buda, 1806)

Pars Prima - Sectio II.

39 scantur notionem. Itaque ne labor aberret a pro­posito , in mentem venire identidem debet: in Scholis hisce erudiri Ciues Hungáriáé , ditionum­que hereditariarum ; ac proinde Patriae cumpri­mis cognitione esse imbuendos; deinde Regionum confinium, ac demum ceterarum Prouinciarum iu- ribus Austriacis obnoxiarum lustrationem susci­piendam. Siquid temporis etiamnum suppetat, percurri poterunt Territoria Regno Hungáriáé ne­xu aliquo , vel commercio deuincta. Cognitio Ter­rarum remotarum, et ad limites Europae ; aut quod amplius, alio in orbe positarum illis Hun­gáriáé incolis, quorum educatio procuratur in Lu­dis Grammaticis, delectationi fortassis esse, ve­ram quidem vtilitatem adferre vix potest. S« 44­Relii/uae Studiorum materiae , apud «omnes cultiores Populos passim receptae , in paginis sequentibus singulatim explicabuntur, et in Ma­gistrorum officiis vberius declarabuntur; quibus omnibus rite pertractandis quadriennium consti­tuitur. Tantum temporis spatium non esse prae ter modum facile perspiciet, qui animum aduerte- rit ad aetatem, et vires Adolescentum ad Scholas con-

Next

/
Thumbnails
Contents