Ratio Educationis Publicae totiusque Rei Literariae per Regnum Hungariae et Provincias eidem adnexas (Buda, 1806)

Pars Prima - Sectio II.

quis prudenter imponat teneris etiamnutn Puero­rum humeris? Vt igitur ex Historiae studio soli­da quaepiam redeat vtilitas, praestabit peculiarem gentis vnius Historiam enucleate pertractandam summere ; id quod in Domesticam inprimis con- uenire in confesso est : vt scilicet aetas tenera Regum, quibus paret, res gestas norit ; vt anna­les Populi, vnde originem ducit, et Regni, cuius ciuis aliquando erit , vicissitudines ediscat. —• Quid vitra? anne tanta est Patriae Historiae ege­stas, vt careat exemplis, quibus Adolescentes in- flammentur ad seruandam Principi fidem; ad amo­rem et obsequium Patriae; ad alias bono Ciue di­gnas virtutes? Immo vero, plena est adeo Histo­ria nostra praeclaris, pulchrisque facinoribus, vt delectum eorum facere, Scholisque dare compen­dio iis maxime sit arduum, qui pleniorem tempo­rum , rerumque gestarum cognitionem possident, virtutumque pretium propius vident , et penitius sentiunt. $• 43­Ad Geographiam quod adtinet: non alius est eidem finis praestitutus, quam vt Adolescentes re­gionis, quam in examen vocant, plenam adipi­scan-

Next

/
Thumbnails
Contents