Ratio Educationis Publicae totiusque Rei Literariae per Regnum Hungariae et Provincias eidem adnexas (Buda, 1806)

IV —" inter se dissidentibus. — Sed ct Religionum , quibus Incolae dediti sunt, haud paruam es- se varietatem , siue in credendis Dogmati­bus , siue in Sacrorum Ritibus vsurpandis. Sunt nimirum Romano - Catholici, Augusta­nae, et Hclueticae Confessionibus addicti, Catholici Graecum sectantes Ritum, ac alii eiusdem quidem et ipsi Ritus, at cum prio­ribus non vniti. Numerus Classium singu­larum ad complura excurrit millia; id, quod eo contentiorem exposcit solicitudinem, et in digerenda Rei Literariae administratione circumspectionem, quo maior inter eas vi­get Dogmatum, ac Rituum dissimilitudo. — Ouod demum ad Ciuium Statum adtinet: alii sunt Homines rusticani, alii variis dediti negotiis, opificiis, quaestibus, artibus, et commerciis; alii publicae, aut aerariae rei administri; alii militiae praefecti; alii nobi­les vario muniorum genere distenti; omnis denique Clerus, vna cum Familiis Religiosis. Ex

Next

/
Thumbnails
Contents